Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0035

4

LAOCOON.

COmmonstravimus modo, et digitum quasi ad Jovem intendimus; quem congruenter sacerdos excipit: Nunc enim Laocoon solus, seorsim positus, ad artem penitius inspiciendam, meliusque cognoscendam, spectaculo est; cuius accurata, et rursus iterumque repetita contemplatione crescit studium, et per singulas partes firmatur iudicium. Ideo mihi non satisfacere existimavi, nisi ex illa parte, quae omnium elegantissima ac perfectissima erat, sacerdotem istum delinearem; singula membra, principales musculos, emicantes affectus, debilitantes angustias, et senectum corpus recte atque condecenter exprimerem. Hodie vero is in amoenissimo PontiFicis horto, Belveder dicto, conspicitur; in palatio Titi quondam positus, deinde in loco, Sette sale appellato, repertus; quem Egesander, Polydorus, et Athenodorus, ex integro marmore, plane perfecerunt. De historia eiusdem ex Servio monemus, quod post adventum Graecorum sacerdos Neptuni lapidibus occisus est; quia sacrificiis eorum non vetavit adventum: Post abscedentibus Graecis, cum vellent sacrificare Neptuno, Laocoon, Apollinis sacrificulus et vates, sorte ductus est: Ut solet fieri, cum deest sacerdos certus. Hic vero piaculum commiserat ante simulacrum numinis, cum Antiopa sua uxore coeundo: Et ob hoc, immissis draconibus, cum suis filiis interemtus est. Historia quidem hoc habet; sed poeta interpretatur ad Troianorum excusationem, qui hoc ignorantes decepti sunt. Rem ipsam obscurius indicavit his versibus:

Laocoon ductus Neptuno forte sacerdos,
sollemneis taurum ingentem mactabat ad aras.
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta
(horresco referens) immensis orbibus angues
incumbunt pelago, pariterque ad littora tendunt.

Et post paullo:

Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
insinuat pavor; et scelus expendisse merentem
Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur
laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.