Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0041

14

Linke Spalte

vicem collocet: id quod turpissimam atque durissimam progeneraret deformitatem. In copulandis coloribus vitandam esse duritiem et confusionem; Quo tamen non pertinet communis illa observatio, cum obscura cuiusliber figurae umbra immediate contingit figuram aliam: eo quod ex istius obscuritate caeteri colores potius viridiores et acceptiores effulgeant. Ubi tamen umbram hanc cum corpore suo unitam esse oportet: ne utroque casu potius tapes quidam versicolor atque varius, quam effigies proposita repraesentetur. Quemadmodum enim, si incantione quadam falsus sit vel unicus tonus, integra ab illo harmonia, quamvis alias iucundissima, deturpatur atque evilescit: ita si in Pictura quadam vel unicus artus non debite sit expressus, vel color aliquis duriuscule nimis sit adhibitus, totum illud opus exinde vitium contrahit, reiicique meretur. Color ille rubeus, qui ad candorem nimis, ignisque splendorem accedit, visum offendere solet: qui autem pallidus nimis, et ad furvum tendit, picturas Eque contrario observandam proportinem congruam, mediumque debitum. vetustatis vituperio contaminat, ut quasi aetate corruptae videantur. Medium ergo dextre et cum iudicio tenendum est: quo in casu hodierno die multi adhuc Artifices suos patiuntur manes.

Quaedam partes Picturae vel Historiae depingendae offuscandae sunt, vel potius suo ordine inter umbras reducendae: quia nimirum vel quasi e longinquo repraesentantur; vel hac ratione eae, quae viciniora loca occupant, spectabiliores evadunt, atque Naturam imaginum singularem dependere a coloribus. eminentiores. Certissimum enim est, quod in congrua colorum vicissitudine atque

Rechte Spalte

commissura maxima consistat suavitas atque gratia. Senibus non est tribuenda facies ex candido rubea atque vegeta; nec iunioribus e contrario e flavo fusca, maesta atque lurida. Quod si vero senex quidam in angulo aliquo facie fulva, spadicea, vel ardore solis, et pullitie pulveris obnubilata constituatur; e regione autem iuvenis quidam amoris oestro percitus, cum virgine quadam pulcherrima colloquia miscens, et uterque coloribus floridis, igneis, et quasi exardescentibus, mox candido, et iterum mox rubeo: pueri quoque coloribus bellis, candidis, atque rubeis effigurentur: discors ista mixtura in tabula Operis concordiam mox pariet suavissimam; colorque humilis, pallidus atque obscurus lucidiori, flammeo atque eminenti gloriosam tribuet spectabilitatem, et ex consequenti omnem quoque Artifici suo honorem atque laudem.

Has regulas observatas esse ab antiquis huius artis Magistris atque Principibus.His omnibus inter antiquos illos Artis Pictoriae antesignanos Raphael Urbinus, Coreggius, Titianus, Veronnesius, Tintoretus, multique alii, sive in albario pingendo, sive subactu oleario, singulari quodam illustrique ingenio atque iudicio, ad perpetuam sui inter posteros famam atque gloriam, quam artificiossissime dederunt operam. Prout non minus iuxta eosdem antiqui etiam nostri Germani, ut sunt Albertus Dürerus, Johannes Hohlbeinius, atque alii, sensim emendationem miscendorum colorum picturasque naturam imitantes adinvenerunt: de quibus omnibus infra suo loco prolixius agetur.


CAPUT VI.
De
Picturis subactu aquario, et subactu oleario,
nec non in lapide factis.
Argumentum.

De Picturis subactu aquario factis, vulgo alla Tempera. Quomodo temperatura subactus aquarii facta fuerit quondam? Quinam colores ad hanc Picturam potissimum sint idonei? Eandem aliquo quidem tempore durare, non tamen omni loco. De Pictura subactus olearii: cuius primi inventores fuerunt Johannes et Hubertus ab EcyhEych, Flandri: quos secuti sunt Rugieri. Per oleum colores fieri puros, molles, atque vivaces. Picturae huius methodus. De colore pro fundando seu imprimendo linteo, et applicatione operis Diagraphici. De Pictura, quae libera manu fit. Metum in pingendo defectum indicare ingenii atque experientiae in artifice. De picturis in lapide factis; quales sunt lapides Genuenses, quos Lastri dicunt; et Artesia. Versicolores lapides huc non esse idoneos. In lapide pingi posse, non facta impressione fundi.