Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0043

16

Linke Spalte

De Picturis in lapide factis: quales sunt lapides Genuenses, quos Lastri dicunt; et Ardesia. lapides picturis imbuere ceperint: quo insigniter conferunt Genuenses illi Stratificatorii, qui Italico idiomate Lastri vocari solent. Adhuc tamen commodior est in Germania nostra, illa ad Rheni flumen aliisque locis nativa Ardesia, quia haec colores libenter suscipit atque retinet: prout in eadem innumerae factae reperiuntur, et adhuc quotidie fiunt Picturae.

Versicolores lapides huc non esse idoneos.Tentatum quidem etiam est in Porphyrite, Ophite, Mixtoque marmore et aliis Germaniae lapidibus; hi tamen, quia versicolores sunt, et plurium naturarum mixturam habent, non adeo deprehensi sunt idonei. Quamvis et marmor album in usu sit frequenti. Quo asperiores autem

Rechte Spalte

tem et sicciores sunt Lapides, (modo non sint arenosi:) eo colores ab illis suscipiuntur libentius atque facilius. Et lapides isti quam politissime levigari possunt, ut ad pingendum fiant aptissimi.

In lapide pingi posse, non facta impressione fundi.Nec opus est, hos lapides aqua prius glutinosa, vel aliis, inducere: quia per se sunt sicci; primamque artificis manum suavissime et humaniter admittunt. Si quis vero fundum prius imprimere desideret, istum subacto uti oportet oleario; quia subactus aquarius et glutinosus efficiet, ut colores decorticentur. Nec aliter ad hoc opus praeparantur colores, quam alias moris est coloribus oleariis pingere in tabulis et linteis, ut monitum iam supra.


CAPUT VII.
De
Distributione et commistione sive unione
colorum.
Argumentum.

Natura colores distribuere docet. Amor Pausiae erga Coronariam effecit, ut flores pingere disceret. Natura colores docet per flores. De colore viridi. Color flavus e caeruleo pulcherrime promicat, caeli exemplo. Quomodo color colorem amet. Colorum distributionem natura docet, in avibus et conchyliis marinis, nec non in iride. Rubrum floridum corporibus nudis non convenire. De fluore colorum. De colore griseo. Colores circa fundorum extremitatem duriores evitandi sunt. Colorem a colore decore esse separandum. Optimum hoc casu peti consilium ab ipsa ratione. Cinnabaris dura nimis est: minium autem omnino disperit et fugit. De coloribus venenatis. Colores duri, clariores et emicantiores evitandi, vel iuxta conformitatem naturae infringendi sunt. Belgas et Batavos hoc in genere excellere. In magnis Operibus observandam esse diminutionem, quae a Batavis Haudinus vocatur. Bambotium et Rembrandum hoc casu praecellere.

Linke Spalte

Natura colores distribuere docet.SI veri Naturae volumus esse discipuli, colores sic distribuere invicemque committere decet, qui sint harmonici, eleganterque concurrant, [ita tamen, ut quilibet maneat separatus] utque in oculos nihil incurrat, nisi quod vere decorum sit. Sic enim amore Virginis Amor Pausiae erga Coronariam effecit, ut flores pingere disceret. cuiusdam Sicyoniae, cui Glycerium nomen, commotus est artificiosissimus Pausias, ut, cum illa Coronaria esset, inque corollis plectendis pulcherrime connecteret flores, eadem in uxorem ducta, florido laboris illius exemplo, circa colorum usum multa arte excelluerit; florumque tandem icones in tabula quadam cum effigie Glyceri prudentissime, cumque admiratione omnium, depinxerit: quae tabula exinde celebris admodum facta et stephanoplocos cognominata est, a coronarum magistra Glycerio.

Natura colores docet per flores.Ita flores in genere omnes, in campis, pratis atque montibus omnibus a summo rerum omnium Creatore tam splendide depicti, colorum nos docent commissuram.

Rechte Spalte

Tulipae enim eos tantum colores unitos producunt, quorum alter alteri ornatui est, lubensque ab eo suscipitur, certoque florem decore exornat. Haec in tapete viridi optimeque variegato, cum admiratione spectantur, proque vero exemplari habenda sunt: Unde merito, ut Salvator noster Christanos, ita nos Pictores, in florum Scholam ablegare, eosdemque illis proponere pos sumuspossumus Magistros.

De colore viridi.Inter colores virides, mutabiliores quidam, in virore suo, vel iuxta eundem, aliam viriditatem libenter admittunt. Cum iisdem quoque concordes sunt color rubeus, caerulues, purpureus, pallensque lacteus. Arbores varia viriditatis exhibent genera in frondibus foliisque suis: sique haec in sublime caelum versus intueamur, sive id matutino fiat tempore, sive meridiano, sive vespertino vel nocturno, colores illi virides, debita observata harmonia iucundo semper nos delectant Color flavus e caeruleus pulcherrime promicat, caeli exemplo. obtutu.

Porro quoque considerandum est, quam singularis sit amoenissima illa caeli blanditia, qua ad illuminandum, laetaque