Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0045

18

CAPUT VIII.
De
Calligraphia, seu Pingendi Elegantia.
Argumentum.

Ars Diagraphica seu delineatoria, et Pictura ipsa, ita se habent ad invieminvicem, sicut corpus et anima; item sicut Musica et Poesis. Duas esse pingendi metbodos: unam, quae fit manu libera; et alteram iuxta opus diagraphicum et exemplar. Germanorum nostrorum laboriosa pingendi elegantia; omnem meretur laudem, si cum ingenio facta sit, et e loco distanti spectata, nulla parte fiat diminutior. De impolitiore Titiani Pictura: quem aliqui perperam imitantur. Laudabilia picturarum opera laboriosa potius esse, quam videri debere. Optimum esse modum, pingere iuxta elegantiam. De picturis e loco propinquo; et e remotiore spectandis. Acumina luminum vitanda esse. De recentiore veraque pingendi methodo. De elegantia Colorum; cum discrimine personarum. Fuliginem taedarum, et caeruleum Cobaltinum, vulgo Smalta, improbos esse colores. Depingendo aliorum picturas et imitando, ad perfectionem perveniri. Pictorem in operibus suis nullum debere tolerare errorem; nec unquam fidendum esse iudicio proprio, sed tantum alieno. Artem, quam quis exercere vult, sciendam prius esse, et habitu possidendam. Magistram potius eligendam esse Naturam, quam alios.

Linke Spalte

Ars Diagraphica seu Delineatoria, et Pictura ipsa, ita se habent ad invicem, sicut corpus et anima; item sicut Musica et Poesis.ARs Diagraphica seu designatoria ita se habet ad Picturam, sicut corpus ad Animam: quia per colores, emortui designationum ductus vere demum resuscitantur, adque motum quasi et vitam promoventur. Unde duae hae artes porro etiam cum Musica comparari solent et cum Poesi; eo quod Poesis ita Musices, ut Pictura Diagraphices, sit anima: perque colores eadem ratione exornentur et quasi vivificentur linearum adumbrationes; atque per carmina ingeniosa Cantiones et opera Musica.

Duas esse pingendi methodos; unam, quae fit manu libera;Excitatiora ergo quaedam Ingenia, tanto pollent artis usu atque exercitio, ut cuiuslibet rei ideam mox animo concipiant, eamque citra omne medium aliud, vivis coloribus repraesentent. Hanc tamen Corinthum non cuivis adire contingit; sed peculiare ad id requiritur naturae donum, et ingenium ad perfectionem natum: Prout et in parvis saltem id fieri potest operibus, pauciorum figurarum, rerumque immotarum, atque minoris momenti.

et alteram iuxta opus diagraphicum et exemplar.Alii multo labore atque conatu adinventam animoque conceptam effigiem suam creta vel cerussa in charta prius designant; postea telae colore quodam oleario imbutae eandem apprimunt, ubi pleniorem mox effigurationem cum omnibus requisitis expressius adumbrant; eamque prius optime consideratam coloribus inchoatis proiciunt: (quod opus inchoatum dicitur Gallice Ebauche Germ. untermahlt:) Ubi porro, si qui admissi fuerint errores, eosdem corrigunt, tandemque, omnibus probe exiccatis, novos colores floridiores vegetioresque inducunt, debitaque tandem cum diligentia totum opus absolvunt. Hoc processu

Rechte Spalte

utuntur et Itali: praesertim si non in recenti calce vel gypso [in Fresco] operentur; de quo pluribus dicetur capitulis sequentibus.

Germanorum nostrorum laboriosa pingendi elegantia,Germani nostri opera sua singulari laboris industria ad perfectionem deduxerunt: prout apparet in picturis Alberti Düreri; Hohlbeinii; Lucae ab Eych, et aliorum: in quibus etiam capilli minutissimi summa omnem meretur laudem, si cum ingenio facta sit, et e loco distanti spectata, nulla parte fiat diminutior. subtilitate atque puritate sunt expressi: id quod e propinquo cum admiratione spectatur. Accurata haec mundities summa laude digna est, visuique quo diutius, eo melius arridet: praesertim si debita accedat elegantia iudiciumque et vivacitas, et omnia simul quoque e longinquo possint cognosci. Si enim per distantiam nihil deperdant talia opera, tum sane singulari omnino digna sunt encomio. Sic celebris ille Titianus in aetate sua iuvenili, suique temporis flore maximopere studebat, ut omnia quam accuratissime et quidem hoc modo pingeret, ut non in distans minus, quam e vicinia De implitioreimpolitiore Titiani Pictura: spectatoris oblectarent oculum. Circa ultimos autem aetatis suae annos magna utebatur pingendi asperitate, adhibito multorum colorum onere; quod neutiquam e vicinia, sed e longinquo tantum visui placebat.

quem aliqui perperam imitantur.Hac methodo aliisquoque pariter uti placuit: qui tamen magno cum dispendio opera sua hoc ipso penitus corruperunt. Eo quod putarent, picturas eius, citra multa studia parvoque labore, levi brachio ita factas esse: cum tamen vel extremas ingenii Laudabilia Picturarum opera laboriosa potius esse, quam videri debere. sui vires, et quidem plus in iis applicuisset, quam alii iudicare potuerint. Atque hic verus optimusque est modus, opus aliquod elaborandi, cui perfectionis laus competere queat; si magna industria cuncta confiant; et id tamen absque labore multoque