Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0057

30

CAPUT XIV.
De
Colorum origine, natura et significatione.
Argumentum.

Qua ratione lux omnia detegat, tenebrae autem contegant omnia. Colores esse duplices, naturales et Arte inventos. Lumen et Umbram duos esse totius mundi colores principales, fundamentalesque Artis Pictoriae. Per nigrum in albo doceri omnes homines; humanamque conservari societatem. Albedine atque nigredine colores fieri nobiles vel ignobiles. Antiquitus quattuor tantum colores in usu fuisse. Septem colores principales. Ad Picturam multos inventos esse colores. De coloribus pro subactu oleario comprobatis; quales sunt Album Anglicum (Schulp-Witt;) ochra flava; rubrica Anglicana (Braun-roth;) Terra viridis; Lacca color est debilis; Flavum ebulinum (Schitt-gelb) fugax est; Umbra, terrea; Atrum ex ossibus; Atrum e fuligine, inconstans; nigrum caerulascens, et carbonaceum; caeruleum ultramarinum color est perfectus; caeruleum Germanicum et montanum fugax; flavum plumbeum, et minium. Pictori nota esse debet Colorum significatio. Quae sit significatio coloris albi; flavi; caerulei; rubri; (cum carneo et purpureo;) viridis, bruni, et nigri. Colores mixtos sequi significationem colorum suorum principalium.

Linke Spalte

Qua ratione lux omnia detegat;SUb primum rerum initium, Sapientissimus ille totius Naturae Conditor, visibilia omnia e nihilo producturus, advocata primo Luce, confusum illud chaos, quod omnium creandorum massa erat communis, in apricum protulit. In hoc chao tunc temporis omnes simul iuncti atque commixti invicem erant colores, donec tandem debita singulorum institueretur separatio. Porro etiam, postquam genuinam suam faciem iamiam nacta est omnium rerum natura, haec ipsa tamen ingruentibus tenebrae autem contegant omnia. singularum Noctium tenebris semper iterum occultatur, opusque quotidie habet diurno Solis lumine, ut visui sese rursus queat exponere. Adeoque non nisi Lumini unico acceptum referimus hoc beneficium, quod singula suis videamus coloribus. Unde quidam erroneam hancce fovent opinionem, quasi colores omnes ipsi Lumini inhaereant: quod tamen ex eo non est probabile, quia alias omnia apparerent albida; cum Lumen alium conferre rebus colorem nequeat, quam illum, quem ipsummet habet. (Nisi forte intra corporum poros parte quadam illius absorpta, candor ille deficere iudicetur.)

Colores esse duplices, naturales et arte inventos.Duo tamen communiter existunt colorum genera: quorum primum est naturale, ille nimirum color, qui cuivis rei nativus est, et per quem eadem ab aliis distingui atque internosci solet; prout in specie in metallis apparet. Alterum colorum genus est artificiale, cum nimirum ingenio et arte hominis ex aliorum commixtione color aliquis invenitur. Quemadmodum autem ipse creator in principio distinctionem instituit inter Lucem et tenebras, totamque naturam inter duos istarum extremitatum

Rechte Spalte

colores, tanquam inter duos cardines coaptavit: sic iidem merito haberi possunt pro duobus praecipuis, adeoque pro totius rei pictoriae primis fundamentis. Lumen et umbram duos esse totius mundi colores principales, fundamentalesque Artis Pictoriae. Solo enim albo et nigro res omnes, per lucem et umbram repraesentare potest artifex, non ullo adhibito colore alio tertio; si profunditatibus atque eminentiis rite observatis, omnia rotunda elevet mole, et rem quamlibet debita proportione vel approximando adaugeat, vel retrocedendo diminuat. Et nigrum hoc atque album creata omnia in deformia distinguit et in pulchra, iisque vel odium conciliat vel amorem. Per nigrum in albo doceri omnes homines; humanamque conservari societatem. Prout isti duo colores anima quoque sunt et vita Nobilissimarum artium, scriptoriae nempe et Typographicae, quarum beneficio mediante hoc albo et nigro in artibus, atque scientiis, rerumque gestarum serie homo informatur, totiusque humani generis commercium conservatur, negotiis nempe et contractibus hoc ipso medio varie corroboratis; et absentibus etiam per loca quam maxime dissita sic colloquentibus et familiaritate mutua sese devincientibus invicem.

Albedine atque nigredine colores fieri nobiles et ignobiles.Ut autem ad ipsas colorum naturas paulo descendamus profundius, sciendum est, colorem album haberi pro nobilissimo; e contrario autem pro maxime ignobili nigrum: ita ut et ceteri ex hoc solo vel maioris vel minoris aestimentur, quod nempe alterutri horum viciniores sint atque magis AntiqutiusAntiquitus quattuor tantum colores in usu fuisse. cognati. Olim idem erat colorum numerus, quem statuebant elementorum, nempe quaternarius; cum et Aristoteles solummodo albi, nigri, flavi, atque rubri mentionem faciat. Sic et Graeci, Euphranore aliisque testantibus, quattuor saltem primitus pinxere coloribus. Unde forte colligas, cum binos istos caeruleum nempe in caelo, et viridem in arborum foliis ac gramine observatos