Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0058

31

Linke Spalte

minime negligere potuerint, illos nigredinem atque albedinem ceu lucem ac umbram sub quattuor istis haud comprehendisse: sed medios tantum, rubrum nempe, atque flavum, caeruleum et viridem colorum nomine vocasse. Duobus enim hisce posterioribus quaevis pingi atque efformari qui potuissent? Nec etiam video, quomodo quattuor illos iam dictos Aristotelis colores cum Elementis congrue comparem? Cum, licet ruber quidem ac niger igni et terrae dici queant similes; albus tamen atque flavus aerem et aquam nullatenus exprimant.

Septem colores principales.Deinceps septem in natura deprehensi sunt colores cardinales; albus nimirum, caeruleus, flavus, ruber, brunus, s. purpureus, viridis et niger: quamvis quintus iste, utpote ex rubro atque nigro tantum commixtus propriae speciei nomen haud mereatur. Et ordo quidem iste, albedinis ac nigredinis, seu lucis ac umbrae respectu consideratis, iure competit: alias vero caeruleum rubro, et flavo album, quia horum metalla aurum atque argentum sunt, merito cedunt.

Ad Picturam multos inventos esse colores.In usum vero Artis nostrae et pro illius perfectione successu temporis multi inventi sunt colores, de quibus integra typis edita sunt volumina, e quibus ea quilibet sibi seligere poterit, quae in usum suum iudicaverit esse necessaria: eo quod non omnibus omnes ex aequo colores prosint. Adeoque nihil hic dicam de Monochromate miniato, et pictura recentis albarii (in Fresco,) de pictura florum, de coloribus gummatis, et qui communiter aqua tantum De coloribus pro subactu oleario comprobatis; quales sunt subigi solent; sed de iis tantum agam, qui oleo subigendi sunt et ad opera sub quantitate viventium pingenda adhiberi debent, quosque ego comperi esse optimos, constantissimos et maxime tractabiles.

Utigitur ab albo faciam initium, Album illud Venetum, quod panum vel pileolorum forma ad nos afferri solet, ego quidem omnino deprehendi inconstans atque impurum, ita ut citissime emoriatur, et flavedine quadam offuscetur: quare adhibere solitus fui Album Anglicum (Schulpwitt,) genuinum illud atque constans Album Anglicanum, (Schulpweiss;) quod e stanno vel plumbo Anglico praeparatur, et Amstelodami a Chromatopolis nomine Belgico (a Conchyliis) Schulp-witt nominari atque sic vendi solet; quia nimirum diutius in candore suo perseverat. Ibidem etiam magna Ochra flava; in copia obtineri possunt Ochrae flavae pulcherrimae et optimae, qui color unus est inter maxime necessarios; cuius flavedo eminentior etiam interumbras commisceri potest, ita ut tam igneo splendore in Germania non reperiatur. Iamque sequitur Brunum illud purpureum, quod Braun-roth appellamus; praesertim illud, quod non obscurum

Rechte Spalte

Rubrica Anglicana; (Braunroth:) Terra viridis; vel nigrum nimis apparet: hoc, inquam, ex Anglia pariter Amstelodamum transportatur; prout et Terra illa, quam viridem dicimus (Terra verda.) Porro Ochras iidem quoque habent brunas; terramque Coloniensem, (Cülsche Erd,) substantiae optimae: qua nonnulli utuntur plurimum, Ego autem parcius.

Lacca est color debilis.Rubrum illud, quod Laccam vocamus, non est minerale, ut supra commemorati colores; sed succus tantum aliquis (e vegetabili quodam) extractus, adeoque fugacis admodum naturae. Sed quia sine illo opera nostra debite absolvere non possumus, hinc eo maior adhibenda est diligentia, ut optimo tantum illius genere quis utatur, quale Florentinum est, et Venetum; praesertim ubi ultima picturae adhibenda est manus. Quod enim vilius est, ab aere, sole, et aquis vitium patitur et evolat.

Flavum ebulinum (Schitt-gelb) fugax est;Eodem plane modo sese res habet cum flavo ebulino (Schitt-gelb,) quod pariter sub forma succi extrahi, et in coloris substantiam incorporari solet: Unde eadem hic opus est prudentia, ita ut ibi tantum, ubi carere illo non possumus, et cum iudicio cauteque admodum quis illud cum aliis commisceat, et adhibeat. Multi quoque circa hunc colorem sese immiscent abusus: Augustae Vindelicorum autem Flavum hoc ebulinum confit optimum et obscurissimum, quale unquam manibus meis tractare contigit.

Umbra, terrea;Terra, quae Ombra vocari solet, mineralis est, et fugacitati haudquaquam subiacet, sed color est terrestris admodum: quem Atrum ex ossibus; potius evitavi, quam adhibui, quia colorem haud praebet amoenum. Nigrum ossium, (Beinschwartz) quod e combustis tibiis Boum, vel aliis ossibus durioribus praeparari solet, quae igne comburuntur, donec nigredinem contrahant, valde idoneum est pro subactu oleario; longe autem melius et constantius est illud, quod paratur ex Ebore usto.

Atrum e fuligine, inconstans;Atrum fuliginis (Rus-schwartz) inconstans est et noxium, atque hinc etiam plane evitandum, si ullatenus id fieri queat. Atrum illud, quod e sarmentis vitium combustis praeparari solet, adhuc durabilius est, Nigrum caerulascens, et carbonaceum; et a multis usurpatur. Nigrum commune carbonaceum usitatum quidem pariter satis est, nec nimiam tamen constantiae laudem meretur. (Paratur autem et e combustis persicorum nucleis nigrum.)

Caeruleum ultramarinum color est perfectus;Caeruleum ultramarinum, sive asureum, quod e Lapide Lazuli praeparatur, color est perfectissimae constantiae; imo quo pulchrior Caeruleum Germanicum et montanum fugax; et lucidior, eo constantior. Caeruleo Germanico, variisque caeruleis montanis (Berg-blaw) non nimium est fidendum, quia facile emoriuntur, et obscura fiunt atque viridescunt.