Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0059

32

Linke Spalte

ut et Cinnabaris;Cinnabaris rite praeparata congrue quidem et debitis locis nonnunquam adhibenda, sed parcius applicanda est; sicut et flavum plumbeum tam quod clarius est, flavum plumbeum, et minium.quam quod obscurius; nec non minium; ruboris enim pulchritudo inconstans illis est atque fugitiva admodum. Et hanc omnium colorum istorum indolem ipsa me docuit illorum natura et magistra rerum experientia.

Pictori nota esse debet Colorum significatio,Iam circa colores etiam, quam in Ethicis (atque politicis) significationem habeant, scire in arte pictoria valde conducit: ut artifex nimirum in picturis suis genuinum historiarum sensum atque debitos affectuum characteres coloribus ingeniose accommodatis attingere ac assequi valeat. Primas igitur hic tenent bini isti, flavus nempe atque albus color, quos in sole ac luna cernimus, inque duobus illis metallis, auro scilicet atque argento reperimus. Quae sit significatio coloris albi; Ubi Lucem quidem proprie repraesentat albus, flavum non antiquitate tantum antecellens, cum lux sole fuerit prior; sed et puritate atque claritate; eo quod color iste omnium sit purissimus atque lucidissimus. Quare puritas eodem indigitari solet et castitas; prout et iustitia nec non innocentia illibata: Adde quod Sapientiam quoque ceu Intellectus lucem eo designent. Sicut et laetitiae et felicitatis pariter, ut et sanctitatis censetur esse nota; eo quod serena luce totum videamus delectari terrarum orbem, nec minus angeli quoque aliique caelicolae beati albis sese, quoties apparuere, stiterint vestimentis. Ceteroquin colorem huncce non pauca commonstrant creata naturalia; qualia praesertim sunt: argentum purissimum et margaritae; sic ipsa etiam venustorum corporum cutis, nec non Lilia, aliique flores; nix itidem, charta, ova, farina, calx, creta atque sebum; quae singula album hunc referunt colorem. Alias vero primae idem infantiae; nec non Elemento Aquae; et inter metalla stanno ; e temperamentis autem illi, quod humidum est ac frigidum et phlegmaticum vocari solet; tandemque autumno assimilari solet.

flavi;Post album, colorum lucidissimus est flavus, qui et solis color est et auri, quam ob causam idem etiam pro nobilissimo haberi solet. Unde iam per se consequitur, Maiestatem, Excellentiam, Nobilitatem, honorem atque gloriam eodem designari, eo quod sol in astrorum Regno monarcha sit unicus; nec non divitias quoque eodem

Rechte Spalte

subindicari, quippe quarum pondera ex auro commensurantur potissimum. Flavum autem pallidius: quale in deciduis autumnalium frondium apparet foliis, nota est corruptionis. Alias quoque sedem suam hic color habet in Topasio gemma; nec non in heliotropio et calendula, aliisque floribus similibus. Ex aetatibus eidem tribuitur virilis, ex anni temporibus, aestas; e complexionibus cholerica, quae calida dicitur et sicca. Et duo quidem isti colores, flavus nimirum ac albus, in arte Heraldica et Insignibus vocantur duo Metalla; ubi neutrum fas est superimponere alteri.

caerulei;Post flavum albedini proximus est color caeruleus, serenati nempe illa caeli facies: ut enim ex hoc Sol ipse et Luna atque Stellae; sic flavum e caeruleo in picturis pulcherrime elucescit. Hoc ipso subindicatur Devotio, ad caeli nimirum culmina aspirans; nec non sedulitas, eo quod in motu perpetuo sit caelum; multarum quoque rerum scientia, quia e summis descendit omnis sapientia; porro et famae amplitudo, cum color iste totum ambiat terrarum orbem. Quam ob causam vero zeli quoque dictus sit symbolum, penetrare nequeo: nisi forte subintelligendus sit devotionis zelus. In naturalibus quoque aliis sedem suam reperit, ut in Sapphiro, floribusque quamplurimis. Elementum autem, cum ipso correspondens, est aer; et inter Planetas Jupiter; porro inter aetates, iuventus; inter metalla, ferrum; inter complexiones, sanguinea, quae calida est et humida; et inter anni tempora Ver. In arte Heraldica autem vocatur Lasureus.

rubei;Rubeus color inter album et nigrum intermedius plane est; et Heroum color vocitatur: quia Viri fortes ad profundendum in bello sanguinem suum hoc ipso incitantur, igneusque illorum animus eodem ad fortia magis accendi solet facinora. Hinc fortitudinis est symbolum, et crudelitatis, ob sanguinis effusionem, et iracundiam: sed et iustitiae, quia proprio tandem mali tinguntur sanguine: porro et verecundiae; ob faciei erubescentiam; nec non amoris, cum iste quasi flamma sit cordis. Inter gemmas in rubino splendescit, inque floribus quamplurimis, praesertim autem in floridissimo rosarum genere promicat. Inter elementa eidem annumeratur Ignis; Inter Planetas, Mars; Inter artes, Virilitas; Inter