Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0061

34

Linke Spalte

POstquam varia iam tradidi de arte hac nostra, non olim tantum in Aegypto, Graecia et Italia; sed et hodie adhuc in Germania et Belgio, aliisque regionibus Europae satis superque exculta; non abs re fore visum mihi est, si quaedam etiam superadderem de iis, quae Nationes aliae peregrinae in hoc studiorum Muhammetani nullas tolerant imagines. genere praestiterunt. Ubi Turcae quidem et Persae, (quorum hi in omni artium genere acumine ingenii et iudicio illos semper praecellunt) quippe qui Muhammetanae Religioni addicti sunt, e singulari devotione statuariam et pictoriam pro peccato mortali habent, nec ullas imagines Chinenses easdem peramant; tolerant, vel alicui utendas concedunt. Inter alios tamen Barbaros Asiaticos Chinenses in arte pictoria satis experti sunt, prout et in aliis artibus subtilitate ingenii ceteros longe post se relinquunt. Hi igitur utraque hac arte prae ceteris insigniter delectantur, iisdemque non tantum varie utuntur; sed illarum quoque cultores in magno honore habent. Cum praesertim imaginibus et statuis frequenter exornent templa sua, in quibus idola ipsis sunt quam plurima, quae ab illis in omni necessitatis casu adorantur atque coluntur.

Praeterea tamen ornatus quoque et delectationis causa magnam habent picturarum copiam, quibus varia vitae repraesentantur negotia; quaeque magni ubivis ab illis aestimantur. Easdem tamen ferme omnes absque ulla regula, soloque fallacissimo illo ductu coniecturae suae ocularis de coloribus tamen oleariis nullam habent notitiam; elaborare solent. Nihil enim ipsis innotuit de praestantissimo illo colorum oleo subactorum usu; prout et nihil de temperanda colorum duritie et mitiganda picturae speritate: sed coloribus aqua tantum gummata temperatis, prout nostrates, qui Miniaturae studio sese dedunt, utuntur in foliis sericis vel membranaceis.

et Picturis tantum utuntur simplicibus.Omnia quoque simplicissime tantum repraesentant, solo circumductu rem delineando, nulla simul adhibita umbra; nihil etiam rotunda mole elevant, sed obiecta sua coloribus simpliciter superintegunt. Ignorant enim, qua ratione res quaelibet, iuxta nativam suam proprietatem, debite sit elevanda; item quomodo aliquid sisti debeat antrorsum, et quomodo retrorsum; et qui sint modi alii ad naturalem rei statum exprimendum apprime necessarii, quos quidem pictores Europaei sedulo ubivis observare nuda circumscriptione delineatis. solent. Horum omnium, inquam, ignari omnino sunt, ita ut imagines illorum nudo linearum circumductu formatae sint. Unde facies quoque anterius totas repraesentare omnino nesciunt: et sic quoque

Rechte Spalte

in subdialibus; aedificiis; animalibus; aliisque rebus simplicioribus procedunt: Ita ut merito quis mirari queat, qui fiat, quod natio haec alias satis arguta Artis Prospectivae nullam penitus habeat notitiam. Opera ergo illorum utplurimum non in hoc tantum valde sunt levia; sed in illis quoque pars posterior plerumque maior apparet, quam anterior, ita ut e diametro videantur adversari praescripto regularum.

Ratio istius inscitiae.Omnino tamen persuasum mihi est, si natio ista non omnes e terra sua in regiones exteras prohibuisset peregrinationes, vel pictores nostros Europaeos ad se admitteret, illos indubitato ob argutissimam naturalis ingenii sui sagacitatem, compendia istarum artium meliora mox indagaturos, praeclaraque Pictor illius gentis clarissimus fuit Higiemondus, quem nigrum appellant, Indus natione. experientia confirmaturos esse. In misera autem hac, de qua iam loquimur, Pictura sua Indus quidam, quem Higiemondo et communiter Nigrum, vocant, quamvis ab omni arte quam maxime alienus, pro optimo tamen habebatur artifice: cuius vera Imago Lectori Nobili peculiari figura hic exhibetur.

Ridiculae autem Picturae huius opera haud pauca in meis sunt manibus, quae ab ipsis Chinensibus obtinui: cum quibus si antiquas illas fatuasque figuras, in prioribus illis ante duo Saecula impressis libris, vel in antiquis tapetibus repertas, quis conferat, non ovum ovo dicet esse similius. Et quia, quae in illis occurrit diversitas, in solis coloribus consistit, aeri sane incidere Descriptio operum quorundam a Chinensibus pictorum. eadem operae pretium non fuit. Inter illa autem mulier quaedam Chinensis honestioris formae, quae, pro more illius Regionis lac e mammilla sua expressum digito suo in os infantuli derivat: sic enim enutrire solent infantes suos, ne scilicet ab illis mordeantur, nec etiam hi magni oris vitium, quod inter illos pro signo magnae deformitatis habetur, sibi creent. Figura quaedam alia Dominum quendam repraesentat illius regionis maxime praecipuum, ditissimum, atque spectatissimum, qui in palatio suo super tapete quodam residet, habitu splendi dissimosplendidissimo, et in consortio concubinarum sua rumsuarum sese recreat, istis scilicet eidem varie ministrantibus, suffituque, refrigeratione aerisque ventilatione eundem oblectantibus. Alibi communis quidam illius nationis Scriba repraesentatur genibus innixus, et scutellam potu Tee repletam habens, quasi iamiam bibiturus. In alia quadam figura nobilis quaedam femina exhibetur, avem quandam feram cicurans, quod penes illos ruri admodum in usu esse dicitur; ita ut mulieres Sinicae maiore vix gaudeant delectatione, quam ut aviculas libere volitantes, quas ibidem copiosissimas habent