45
sextum concessionem hanc confirmaret; successor tamen eius Sabinianus, quod gloriae illius invideret, easdem iterum abrogavit, et e Mox tamen iterurn supprimuntur. medio sustulit. Et quia artificibus quoque illo tempore tenuior procuraretur sustentatio, hinc Artes istae, cum vix aliquantulum suspicere cepissent, mox iterum reiectae atque suppressae fuerunt.
Leo tertius Imperator omnes Imagines evertit atque comburi iubet.Et Leo quidem tertius Imperator anno septingentesimo decimo octavo Constantinopoli publico decreto sub poena capitis sanciebat, ut omnes Christi, Mariae, Apostolorum, aliorumque Sanctorum Imagines in forum comportarentur, quas cum omnibus Imaginibus, quotquot ullibi in Templis reperiri poterant, publice comburi curavit. Et hoc mandatum eadem ratione per omnes totius Imperii provincias publicabatur, executione contra refractarios atque transgressores quam acerbissime instituta. Et quamvis Gregorius III. Pontifex Maximus huic edicto sese opponeret, artibusque his fabricatricibus Imaginum insigniter faveret; alii tamen illius successores hunc ipsum favorem non habuerunt haereditarium; ita ut earundem resuscitatio in ipso quasi partu suffocaretur.
Ulterius incrementum Architecturae.Cum autem Anno millesimo decimo tertio Florentiae Episcopus esset Marcus Alibrandus Florentinus, Architectura aliquantulum sese recolligere visa est. In Templo enim tum temporis ibidem in monte S. Miniati extructo, praeter alia ornamenta, tam interna quam externa, marmorea pretiosissima, etiam e porta maiore apparet, Architectos Italos omnibus viribus tum enixos, ut portas, fenestras, columnas, fornices, et arcus, iuxta modum antiquum laudabilem, et maximam partem secundum ideam Templi Florentini antiquissimi, quod et restauratio Picturae.D Johanni sacrum dicitur, fabrefacerent. Eodemque tempore ars quoque Pictoria, quae hactenus ferme extincta fuerat, expergisci iterum cepit: prout in magno Sacello iam commemorati Templi Miniatensis ex opere musivo apparet.
Templum Pisanum.Hoc igitur tempore ambae hae Artes in Italia rursus ceperunt crescere; quo plurimum contribuebat structura Templi cuiusdam Pisani anno millesimo decimo sexto facta, quod a Buscheto natione Buschetus Architectus Graecus.Graeco ex insula Dulichio oriundo, et Artifice celeberrimo, ibidem extruebatur, intus nimirum et extus marmore contectum, (quod illo tempore haud parvi res erat momenti,) innumerisque rapinis, a Pisanis e terris longe dissitis per mare comportatis, columnis nempe, capitulis, et arcubus pulcherrimis, lapidibusque pretiosissimis, ceu cacumen Pisanae gloriae, exornatum. Et quia omnes illae partes partim exiguae admodum, partim magnae, partim etiam mediae essent proportionis, hinc ex his omnibus acutissimum Buscheti supra commemorati elucet iudicium, quo omnia et singula tam artificiose distribuere atque commiscere, intusque et extus exornare potuit. Prae ceteris autem hic egregia illa situatio celebratur, pulchrarum primariae portae columnarum, quae omnes pedetentim ita decrescunt, ut iucundissima hinc exsurgat prospectiva. Istius monumentum atque Epitaphium.Et hoc ipso egregius hic Architectus in sempiternam nominis sui memoriam monumentum commeruit honorificentissimum cum tribus Epitaphiis in perpetuum sui et posterorum eius honorem
appositis, quorum unum hos continet versiculos:
Quod vix mille boum possent iuga cuncta
movere,
Et quod vix potuit per mare ferre
ratis:
Buscheti nisu, quod erat mirabile visu,
Dena puellarum turba levavit onus.
Nicolaus Pisani Statuatiam emendat atque restituit.Lucani postmodum anno 1233. Imagines quoque egregias uni portarum suarum imposuerunt quae Statuae a Nicolao Pisano sculptae satis demonstrant, quam insigniter hic Statuariam, antehac una cum Architectura penitus quasi emortuam, iterum resuscitaverit atque extulerit. Meliores enim Picturae et Statuae sub ruinis Italiae olim sepultae, tandemque iterum effossae illis temporibus, vel Picturae et Statuae antiquae meliores illis temporibus non considerabantur. adhuc fuerunt occultatae, vel neutiquam inspectae et consideratae: eo quod Statuarii et Pictores illorum temporum crassissima sua et inepta methodo, quam e reliquiis antiquorum Graecorum vel e superstitibus illorum argillaceis lapideisve statuis satis monstrosis hauserant, quasi occaecati et inebriati essent. Tales Graecia ineptos mittit Artifices.enim Magistri, ex defectu aliorum in Italiam evocabantur; qui ineptum quoque crassumque opus suum musivum, nec non Pictoriam et Statuariam haud meliorem, quam ab ipsis hactenus excultam, secum in Italiam deferebant; aliasque nationes pariter, nempe Germanos, Gallos, Anglos, et Belgas methodo hac informi universaliter informabant; ita ut hae nationes una cum Italia usque ad meliora tempora haec studia melius non excoluerint, Et quia illis temporibus nihil adhuc publice enotuerat, quod elegantius, artificiosius vel melius fuisset; hinc opera haec, quamvis in se pessima, cum admiratione tamen suscepta, proque rarissimis et pretiosissimis habita sunt.
Itali ineptum Graecorum modum deserunt, antiquos imirantur.Tandem circa annum 1250. ingenia quaedam subtiliora et acutiora in Italia emerserunt, qui indefessa sua diligentia continuatisque exercitiis Artes has in pristinum tandem decorem atque gloriam restituerunt. Quamvis hi enim illos tantum prae oculis haberent arcus Triumphales, statuas, imagines et effigies, quibus, post Romam devastatam, ut pote levissima sane arte elaboratis, parum laudis tribui potest; ipsi tamen tanta usi sunt prudentia, ut paucum illud, quod bonum esset, seligerent, crassas vero informitates Gothicas gradatim excluderent, et pristinae perfectionis vestigia omni Zelo sectarentur.
Differentia inter antiquos artifices haec est, ut quidam vere antiqui sint, atque laudabiles;Differentia tamen est inter eos Artifices, qui antiqui dicuntur. Qui enim revera antiqui dici possunt, solidaque laude digni habentur, sunt illi, qui ante Imperium Constantini, Corinthii, Athenis, et Romae; nec non in aliis celebrioribus urbibus sub Alexandro Magno, et postmodum sub Nerone, Vespasiano, Traiano, Adriano, et Antonino, circiter floruerunt: reliqui vero, quia temporibus Silvestri I. Pontificis Maximi, usque ad ea tempora secuti sunt, et antiqui communiores. de quibus iam loquimur, antiqui tantum communi nomine dicuntur, quia potius maculare tabulas, quam pingere effigies potuerunt. Ob nimias enim turbas bellicas primarii et vere antiqui Artifices e medio sublati sunt, ut non nisi antiqui hi Graeci