5
ANTINOVS.
E regione Laocoontis, in ipso muri fornice, nuda Antinoi statua conspicitur, cui alterum deest brachium; alterum vero ab humero dependens, in fascia recumbit, et requiescit. Ante hos annos centum, in monte Esquilino, ad S. Martinum A. 1560. reperta fuit, ad cuius exemplum similia hinc inde, per urbem Romam, capita adhuc inveniuntur. Solitam hominis staturam candidum illud marmor excedit, formosum ac nudum ostentans adolescentem. Species illius eximia est, ars lucis et umbrae prorsus admiranda; et si reflexionem ad lucernam Solis observemus, eo magis elucescet rotunditas, quae ipsam explet perfectionem. Spartianus, in Hadriano Caesare, rem turpem, et ne nominandam quidem, (notante Casaubono) honeste reticet; aliis nempe asserentibus, eum fuisse delicias Hadriani, quod et forma eius ostentat, et Hadriani nimia voluptas; hoc est, παιδομανία. Est autem firmissimum argumentum a forma Antinoi, quam didicerat Spartianus ex illius statuis, et veteribus nummis. Pausanias quoque in Arcadicis scribit, se, cum vivum non vidisset, mortui statuas et tabulas multas esse intuitum, Bacchi vultum referentes. Extat in nummis (qualem aereum, e Thuani cimeliis depromtum, Casaubonus dedit) expressa illius ephebi imago; quam nemo vetustatis paullo callentior aspiciet, quin vultum habitumque catamiti statim agnoscat. Et Graeci quidem profusis adulationibus Hadriani luctum, cum is Antinoum suum (quem per Nilum navigando perdidit) Alexandriae muliebriter defleret, minuere conati, istum non solum inter heroas et minorum gentium deos retulerunt; sed et stationem in caelis certam eidem assignarunt, novum sidus inter caelestis imagines commenti: Quidam in orbe Lunae cum Endymione collocarunt, oracula per eum dari asserentes: Nec sacerdotio suo caruit. Denique Antinoopolis, in Thebaide, apud Aegyptios, de huius nomine, iussu Hadriani, appellata, et tantum instaurata fuit.