Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0102

65

Linke Spalte

Valer. Flac. lib. 1. multos enumerat. Orph. l. 1.et Apollonius in catalogo heroum. Horum autem praecipui fuerunt Jason, Typhis, Castor, Pollux, Hercules, Hylas, Telamon, Theseus, Orpheus, Nauplius, Moxsis, Zetes et Calais. Dicuntur quoque Minyae.] Sestertiis centum et quadraginta quattuor Hortensius orator mercatus est, eique aedem fecit in Tusculano suo. [Quae villa erat haud multum ab Urbe distans, cuius deinde Cicero in scriptis suis frequenter meminit. Hodie S. Mariae de grotta ferrata dicitur; et monasterium est, ubi monachi Graeci degere solent.] Vid. Plinius lib. 35. cap. 11.

XXVIII. ANTIDOTUS,
pictor.

XXVIII. ANTIDOTUS pictor.DE Antidoto haec habet Plinius loco iam allegato: Euphranoris discipulus fuit Antidotus: huius est clypeo dimicans Athenis: et luctator; tibicenque inter pauca laudatus. Ipse diligentior, quam numerosior, et in coloribus severus. Maxime in claruit discipulo Nicia Atheniensi.

XXIX. NICIAS Athenien-
sis, pictor.

XXIX. NICIAS Atheniensis pictor; primus picturae iminentis cultor.NIcias, cuius iconem tabula aenea sub lit D. repraesentat, patria Atheniensis, diligentissime mulieres pinxit: lumen et umbras custodivit, atque ut eminerent e tabulis picturae maxime curavit. Opera eius Opera eius. sunt Nemea (silvae Nympha, in qua Hercules mirae magnitudinis leonem interfecit:) docente Plinio lib. 35. cap. 4. sedens supra Leonem, palmigera ipsa, adstante cum baculo sene, cuius supra caput tabula bigae dependebat: iuscripserat autem Nicias se inussisse, tali enim usus est verbo. Et hanc quidem tabulam D. Augustus in Curia, quam in Comitio consecraverat, posuit. Item Liber Pater in aede Concordiae: Hyacinthusque quem Caesar Augustus delectatus eo secum deportavit Alexandria capta: et ob id Tiberius Caesar in templo eius dicavit hanc tabulam: Et porro Diana.

Rechte Spalte

Ephesi vero erat Megabyzi sacerdotis Ephesiae Dianae sepulchrum: Athenis Necromantia Homeri; in quam tanta contentione animi incubuisse dicitur, ut cibum sumere saepe oblitus sit, vid. Plutarch. in Moral. Quorum unum multa pecunia oblata non vendidit. Aelian. de var. histor. Hanc vendere noluit Attalo (vel iuxta Plutarchum, Ptolemaeo:) Regi talentis sexaginta ( quae sunt coronatorum aureorum 36000.) potiusque patriae suae donavit, abundans opibus.

Opera eius magna.Fecit et grandes picturas, in quibus Calypso (in ursam;) et Jo, (in vaccam mutata:) et Andromeda. Alexander quoque in Pompeii porticibus praecellens, et Calypso sedens. Huic etiam adscribuntur quadrupedes; prosperrime enim canes expressit. Hic est Nicias, de quo dicebat Praxiteles interrogatus, quae maxime opera sua probaret in marmoribus? quibus Nicias manum admovisset: tantum circumlitioni eius tribuebat. Non satis discernitur, alium eodem nomine, an hunc eundem quidam faciant Olympiade centesima Vixit et temporibus Alexandri M. duodecima. Haec Plinius lib. 35. c. 11. Eundem autem fuisse probabilius est, cum Praeceptoris eius Antidoti praeceptor Euphranor, Olympiade centesima quarta floruerit.

XXX. ATHENION,
Maronites.

XXX. ATHENION Maronites.DE hoc Athenione (cuius icon in tabula aenea lit. D. extat:) haec habet Plinius lib. 35. cap. 11. Niciae comparatur et aliquanto Praeceptor eius Glaucion. praefertur Athenion Maronites, Glaucionis Corinthii discipulus, et austerior colore et in austeritate iucundior, ut in ipsa Vitia eius, pictura eruditio eluceat. Pinxit in templo Eleusinae Opera eius.Phylarchum, (seu tribunum quendam:) item Athenis frequentiam, quam vocavere polygynaecon. Item Achillem virginis habitu occultatum Ulixe deprehendente: In iuventa obiit. Et in una tabula, qua maxime inclaruit, agasonem cum equo: quod nisi in iuventa obiisset, nemo ei compararetur.