6
FAVNVS.
HIlaris ac iucundus is est, pellem caprinam ex humero pendentem iactans; quae pomis et uvis repleta est: Sinistra manu uvam elevat, atque extollit; ad hanc panthera oculos suos retorquet, et aspectum in fruges refert, quas vehementer desiderat, cum quodam appetitu. Huius, ceu vocant, actionis beneficio insigne ac ludibundum corpus eiusdem praeclare ostenditur; quanquam maiori specie, et rustico magis modo. Tota haec imago candida atque marmorea, adfabre facta est, antiqui cuiusdam artificis signum certissimum. Extat Romae, in palatio Mediceo, quod statuariae scholam, omnisque antiquitatis theatrum haud immerito dixeris. Videntur mihi poetae (inquit Natalis Comes) quamvis nihil certum affirmare possum, Faunos animalia putasse, cum tanquam equos cornipedes illos Ovidius appellaverit ita, in secundo Fastorum:
Cornipedi Fauno caesa de more capella.
Tribuerunt illis cornua, et coronabant pineis ramis; quod illa arbor grata sibi esse putaretur, ut testatur idem in Oenone:
Cornigerumque caput pinu praecinctus acuta
Faunus in immensis, qua tumet Ida, iugis.
Existimabantur a nonnullis esse daemones, qui attonitos redderent omnes obvios. Neque ab antiquis scriptoribus Graecis Fauni celebrati sunt, quia Faunus, Pici Latinorum Regis filius, tantum in Italia regnavit. Hic quoniam multa ad Deorum religionem instituit, multaque ad agriculturam excogitavit, inter Deos relatus fuit agrestium: At quoniam non nisi per formidandas figuras, Deorum metu, multitudo imperitorum teneri poterat, idcirco et cornua, et cornei pedes, et terror ille Faunis additus fuit. Hi igitur sive fuerunt animalia, sive daemones crediti, omnino pro Diis ab agrestibus hominibus colebantur, teste Virgilio, in primo Georg:
Et vos agrestum praesentia numina Fauni.