76
LII. METRODORUS.
LII. METRODORUS Philosophus et pictor, patria Atheniensis.IBidem de hoc ita loquitur Plinius in Catalogo primariorum pictorum l. 35. c. 11. Capto Rege Perseo (quod factum est Anno mundi 3782. ante Christum 166. Ab urbe condita 585.) Athenis erat Metrodorus pictor, idemque Philosophus, magnae in utraque scientia autoritatis. Itaque cum L. Paulus devicto Perseo petiisset ab Atheniensibus, ut sibi quam probatissimum philosophum mitterent ad erudiendos liberos; itemque pictorem ad triumphum excolendum, Athenienses Metrodorum elegerunt, professi, eundem in utroque desiderio praestantissimum: quod ita quoque Paulus iudicavit. Istius quoque meminit Cicero lib. 1. de Oratore, quod auditor fuerit Carneadis Philosophi.
LIII. ARISTOPHON.
LIII. ARISTOPHON Pictor.ARistophon a Plinio inter catalogum proximorum a primis refertur lib. 35. cap. 11. quodque laudatus fuerit Ancaeo vulnerato ab apro, cum socia doloris Astypale. [Fuit is Neptuni filius Rex Sami, Agriculturae et vinearum studiosus, cumque propterea gravi nimium labore servos premeret, unusque istorum dixisset: Dominum ex illa vinea fructum nunquam percepturum; Ancaeus autem deinde ex illa vinea vinum bibiturus, exprobrans vaticinium servo, poculum ori admovisset, quidam accurrit, nuncians, quam maximum aprum vineam vastare, Ancaeus abiecto poculo ad aprum festinavit:
Ancipitemque manu tollens utraque securim
Institerat digitis primos suspensus in artus.
Occupat audentem, quaque est via proxima
leto,
Summa ferus geminos direxit ad inguina
dentes.
Concidit Ancaeus; glomerataque sanguine
multo
Viscera lapsa fluunt; madefactaque terra cruo-
re est.
Sic. Ovid. Metam. lib. 8. fab. 4.]
numerosaque tabula, in qua sunt Priamus; Helena; Credulitas; Ulyxes; Deiphobus; Dolon. [quasi duo exempla credulitatis exhibiturus: Deiphobus enim Priami filius cum interemto Paride Helenam duxisset uxorem, istius dolo et proditione interfectus est a Graecis, quos illa in cubiculum dormientis intromisit. Virg. lib. 6. Dolona. vir Troianus in castra Graecorum missus speculator, a Diomede et Ulysse deprehensus, consilia Troianorum spe conservandae vitae illis aperuit: quem tamen ut proditorem falsa spe delusum occiderunt. Virg. l. 2. Aeneid.]
LIV. ANDROBIUS.
LIV. ANDROBIUS Pictor.DE Androbio paucula haec inter proximos primis Plinius tradit lib. 35. c. 11. Androbius pinxit Scyllin ancoras Persicae classis praecidentem, (urinando scilicet.)
LV. ARTEMON.
LV. ARTEMON.HIc etiam inter pictores secundae classis a Plinio loco cit. numeratus, pinxit Danaen, mirantibus eam praedonibus. [Haec enim a Jove sub specie imbris aurei compressa, et a patre Acrisio propterea arcae inclusa et in mare proiecta, reperta, et ad Pilumnum Dauniae Regem deducta est, qui eam duxit uxorem.] Reginam Stratonicen [Antiochi uxorem:] Herculem et Deianiram. Nobilissima a. illius opera in porticibus Octaviae erant Romae; Hercules scilicet, ab Oeta monte Doridos, exuta mortalitate consensu Deorum in caelum abiens. Et Laomedontis circa Herculem et Neptunum historia. [Ille enim cum de aedificandis Troiae moenibus cogitaret, Apollini et Neptuno id negotii dedit, pactus mercedem, quam mox extructis moenibus se illis soluturum iuravit. Verum cum postea iuramenti immemor, mercede eos fraudaret, illi indignati duplici novam urbem affecerunt calamitate. Neptuno inundationem, Apolline pestem immittente. Qua de re cum Laomedon oraculum consuleret, responsum est, alia ratione Deos placari non posse, quam si quotannis virgo Troiana, quam sors declarasset, ceto dilaceranda exponeretur. Verum cum sors post aliquot annos Hesionem eius filiam prodidisset, et iam scopulo alligata monstrum expectaret, Hercules illac forte iter faciens liberandam Hesionem ea conditione recipit, si equos divino semine procreatos, quos habere constabat, in proemium sibi traderet. Hunc igitur in modum pactione facta, Hercules interfecta bellua virginem liberavit. Sed cum Laomedon promissis non staret, Hercules, collecto undiquaque exercitu, Ilium expugnavit: ut supra iam commemoratum est.]
LVI. ALCIMACHUS.
LVI. ALCIMACHUS.ALcimachus eiusdem classis apud Plinium loc. cit. Dioxippum, qui pancratio Olympiae citra pulveris iactum vel tactum (quod vocant aconiti,) vicit pinxit; [Cum enim nudi certarent et luctarentur Pancratiastae, oleo inuncti; quidam ut arctius tenerent adversarium, pulvere conspergebant, vel manus pulvere imbuebant; quo beneficio iste non est usus, et victor tamen extitit, unde adagium, ἀκονιτὶ, fine pulvere, i.e. facile, et citra negotium.]
LVII. COENUS.
LVII. COENUS, stemmatographus.IN eadem classe pergens Plinius, ad Coenum devenit; deque eo tradit, quod stemmata