Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0119

78

Linke Spalte

una cum Cassandra in convivio obtruncabatur] quae Plinii tempore erat in Concordiae delubro. Item Leontium Episcuri discipulum cogitantem: Demetriumque Regem pinxisse narratur.

LXXIII. THEON.

LXXIII. THEON.POrro Theon Orestis insaniam (furiis enim agitabatur ob caedem Matris et Pyrrhi in Apollinis templo interfecti) et Thamyra citharoedum.

LXXIV. TAURISCUS.

LXIVLXXIV. TAURISCUS.ET Tauriscus Discobolum, id est, lapidem rotundum ac pertusum exercendi corporis causa in auras proicientem: et Clytemnestram, Agamemnonis uxorem, de qua paulo ante: item Paniscum, sive Panis asseclam nec non Polynicem regnum repetentem. [Fuit is Oedipi silius Thebanorum Regis, cui cum fratre Eteocle regnum ea lege reliquerat pater, ut alternis annis regnarent. Verum cum Eteocles fratri cedere recusaret, bellum hic Thebanis intulit, in quo ambo fratres singulari certamine congressi mutuis vulneribus cadebant.] Et Capanea [Nobilis hic erat Argivus, qui una cum Polynice ad bellum Thebanum profectus, cum scalas muris admovere vellet, a Jove fulmine percussus (cum potius a Thebanis lapidibus obrutus esset) narratur.]

LXXV. ERIGONUS.

LXXV. ERIGONUS.ITerum extra ordinem labitur Plinius, cum ita pergit: Non omittetur inter hos insigne exemplum: namque Erigonus, tritor colorum Nealce pictoris, in tantum ipse profecit, ut celebrem etiam discipulum reliquerit Pasiam, fratrem Aeginetae fictoris.

LXXVI. TIMOMACHUS.

LXXVI. TIMOMACHUS Byzantius.TImomachus in prima adhuc classe a Plinio collocatus 1. 35. c. 11. sic ab eodem describitur; quod Byzantius fuerit natione, (quae hodie est Constantinopolis:) et Caesaris Dictatoris aetate Aiacem ei pinxerit; [Fortissimum Graecorum in bello Troiano post Achillem, quo mortuo, cum eiusdem arma cum Ilysse petens, a iudicibus illa non acciperet, prae ira insaniens se transfodit.] Et Medeam; ab eo in Veneris Genetricis aede positas, octoginta talentis venundatas. Talentum Atticum sedecim sestertiis taxat M. Varro. [haec sunt pondo quadraginta: alii autem sexaginta libras seu minas valuisse volunt, hoc est sex millia denarium vel drachmarum, quae sexagies denos coronatos valent, sive sexcentos aureos.]

Timomachi (sic pergit Plinius) aeque laudandus Orestes; Iphigenia in Tauris. [Hanc immolandam Diana in Tauricam regionem, supposita cerva, transtulit, ubi a Thoante rege, eius Deae sacris praefecta est, quae humano sanguine fieri solebant. Quo cum postea Orestes furiis agitatus venisset, iamque esset immolandus,

Rechte Spalte

a sorore agnitus et liberatus est: cum qua non multo post, occiso Thoante, aufugit.] Lecythion agilitatis exercitator; et cognatio nobilium. Item palliati, quos dicturos pinxit; alterum stantem, alterum sedentem. Praecipue tamen ars ei favisse in Gorgone visa est. [sive Medusa; quae, cum praeter alias formae insignis dotes, capillos haberet proxime ad auri colorem accedentes, ob concubitum cum Neptuno in Minervae templo, ab hac sic immutata est, ut capilli eius angues, et omnes aspicientes eam lapides fierent.] Ab hoc Timomacho imperfecta quoque relicta est Medea; prout ab Aristide Iris; (Junonis nuncia,) a Nicomacho Tyndoridae; et ab Apelle Venus, quas tabulas insigniter extollit Plinius circa istius cap. 11. lib. 35. finem.

LXXVII. ELOTAS
Aetolus.

LXXVII. ELOTAS Aetolus.DEcet non silere et Ardeatis templi pictorem, praesertim civitate donatum ibi (sunt verba Plinii l. 35. c. 10.) et carmine, quod est in ipsa pictura his versibus:

Dignis digna loco picturis condecoravit,
Reginae Junonis supremae coniugis templum,
Marcus Ludius Elotas Aetolia oriundus,
Quem nunc et post semper ob artem hanc Ar-
dea laudat.

Ea erant scripta antiquis literis Latinis. Haec ibi. Et l. 35. c. 3. Extant certe hodieque (inquit idem) antiquiores Urbe picturae Ardeae in aedibus sacris, quibus equidem nullas aeque demiror tam longo aevo durantes in orbitate tecti veluti recentes. [Cumque Plinius temporibus Vespasiani haec scriberet, qui anno Urbis conditae 821. factus est Imperator; hinc satis colligere licet, quanta tum fuerit picturarum suarum aetas.]

Ultimo tandem nomina quoque saltem adhuc aliorum quorundam Pictorum recenset Plinius, quos non ignobiles appellat, suntque: Aristonides; Anaxander, Aristobulus Syrus; Arcesilas Tisicratis filius; Corybas Nicomachi discipulus; Carmanides Euphranoris; Dionysidorus Colophonius; qui et inter statuarios est: Diogenes, qui cum Demetrio Rege vixit; Euthymedes; Heraclides Macedo; Mydon Soleus, Pyromachi Statuarii discipulus; Mnasitheus Sicyonius; Mnasitimus Aristonidis filius et discipulus; Nessus Abronis filius; Polemon Alexandrinus; Theodorus Samius; et Stadius Nicosthenis discipuli; Xenon Neoclis discipulus Sicyonius. Traditque Plutarchus non plebeios tantum, sed et Philosophos, imo Aegyptiorum quoque Reges et Romanorum Imperatores artem pictoriam exercuisse, quales erant Lucius Manilius; Fabius; et e Graecis, Socrates, Plato; Metrodorus; et Pyrrhus, cum commemorandis aliis.