Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0121

80

Linke Spalte

LXXVIII. FABIUS
Pictor.

LXXVIII. FABIUS pictor primus inter pictores Romanos.SAt autem mature et apud Romanos honor huic arti contigit: siquidem cognomina ex ea Pictorum traxerunt Fabii, clarissimae gentis, princepsque eius cognominis ipse aedem Salutis pinxit anno Urbis conditae quadringentesimo quinquagesimo: quae pictura duravit usque ad aetatem Plinii, qui videaturl ibr. 35. cap. 4. aede Claudii principatu exusta. Fabium hunc pictorem Cicero in Bruto hominem vocat noblilissimum, iuris et literarum antiquitatis bene peritum.

LXXIX. MARCUS,
PACUVIUS Brundu-
sinus.

LXXIX. MARC. PACUVIUS Brundusinus, Pictor et Poeta.PRoxime celebrata est in foro boario Romae, aede Herculis Pacuvii poetae pictura, qui Brundusii Ennii sorore genitus erat. Tragoediarum alias scriptor, qui cum Romae per aliquot tempus picturam exercuisset ac fabulas venditasset, inde Tarentum transgressus, prope nonagenarius diem obiit. Eius epitaphium extat apud Gellium lib. 1. c. 24. in haec verba:

Adolescens tametsi properas, hoc te saxum
rogat,
Ut aspicias, deinde quod scriptum est legas.
Hic sunt Poetae Pacuvii sita Marci
Ossa: hoc volebam nescius nosset. Vale.

[De hoc alias Quintilianus ait, quod gravitate sententiarum, pondere verborum, et authoritate personarum fuerit clarissimus; citra tamen nitorem.] Clariorem autem eam artem Romae fecit gloria scenae. Postea a. non est tractata honestis manibus, ad Plinii usque aetatem. Dignatio tamen Marcus Valer. Messala magnus pictoriae fautor. praecipua eidem Romae increvit, ut idem existimat, loc. cit. a. M. Valerio Max. Messala, qui princeps tabulam picturae proelii, quo Carthaginenses et Hieronem in Sicilia devicerat, proposuit in latere Curiae Hostiliae Ut et L. Scipio; qui acta propria picta proposuit. anno ab Urbe condita quadringentesimo nonagesimo. Fecitque hoc quidem et L. Scipio, tabulamque victoriae suae Asiaticae in Capitolio posuit: idque aegre tulisse fratrem Africanum tradunt, iratum haud immerito, quoniam filius eius in illo praelio Ut et L. Hostilius Mancinus. captus fuerat. Non dissimilem offensionem et Aemiliani subiit L. Hostilius Mancinus, qui primus Carthaginem irruperat, situm eius expugnationesque depictas proponendo in foro, et ipse assistens populo Brevis enarratio variorum apud antiquos instrumentorum bellicorum.spectandi singula enarrando: qua comitate proximis comitiis Consulatum adeptus est.

Istius L. Scipionis Statuam Romae adhuc extantem, ego quam diligentissime depinxi una cum primariis instrumentis

Rechte Spalte

bellicis tunc usitatis in proeliis tam terrestribus quam navalibus, quae omnia in supradicti Scipionis memoriam, quodque non belli saltem peritia, sed et picturae amore claruerit, cultoribus Antiquitatis in speciali hic exhibeo tabula, quam litera F. designat: cuius brevissimam hic subnecto explicationem. Praeter historiarum ergo monumenta ipsa quoque Romae adhuc existens ex albo marmore sculpta docet statua, L. Scipionem magna claruisse belligerendi arte, summoque Imperatoris eminuisse gradu; tantaeque artis in opere hoc supersunt vestigia, ut ab omnibus Antiquarum rerum studiosis inter perfectissimas earum quae Romae sunt, connumeretur. Effigies ipsa pectoretenus in arcula quadam supereminet, Urna. arae imposita. Urna nimirum est eadem, in qua cineres asservari solebant defunctorum, quarum formae, quandoque e marmore factae, alias et ex aere fusae, variae erant; unamque ex illis et penes aram huius Ara memoriae. tabulae depictam spectare licet. Ara autem veram habet illarum figuram, in quibus in memoriam defunctorum aliquando fiebant sacrificia.

Cassis.Effigies ipsa cassidem in capite habet, super qua inter alas utrinque affixas et cristam ex apice prominulam prospectat sphinx. ThoraxThorax autem perfecta est illius generis icon, quo usi sunt summi bellorum Duces. Iuxta aram truncus quidam spectatur alicuius corporis, e marmore quodam depictus cuius paludamentum proprie Imperatorum tantum fuit, et eorum, Calcei. qui exercitus educebant. Crediturque haec statua ipsius Alexandri Magni fuisse. Cum autem ad genua saltem usque descendat, crurum quidem pedumque ocreas, amenta et soleas duabus tabulis peculiaribus exhibui, quae Libro de Sculptura sub literis rr. ss. exhibentur, in quibus aliorum quoque magni nominis, Deorumque atque Dearum, antiqui calcei, corrigiae, soleaeque et alia curiosa ex optimis clarissimorum artificum statuis adiuncta spectari possunt.

Instrumenta bellorum:Signa, quibus aliquid militibus significaretur, vel vocalia erant; vel semivocalia; vel muta. Vocalia erant tessera, ut cum in Signa. vigiliis vel in praelio pro signo dicebatur Victoria, Palma, Virtus, Triumphus etc. Tubae.Semivocalia per tubam, cornua, buccinam dabantur. Litui erant buccinae curvae in semetipsam aereo Litui.circulo flexae genera, unde vox gracilior exiret: Tubae figurae erant rectae, sonum torviorem excitantes, ex aere communiter fusae omnes. Cornua urorum agrestium erant, argento vel alio metallo vel osse ad inflandum parata. Et Tubicines quidem ad bellum vocabant, et receptui canentes, revocabant. Cornicines canebant, cum vel signa moverentur, vel figenda essent. Classicum canebant bucinatores