Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0141

89

Linke Spalte

occaecavit, ut naturae secreta subtilius rimaretur. Agebat annum centesimum nonum, quum mortuus est. Fertur Theologiam ac Astrologiam didicisse a Magis et Chaldaeis: cum Gymnosophistis quoque congressus est. In omni denique Philosophiae genere adeo profecit, ut Pentathlos dici posset: namque naturalia, moralia, mathematica, liberales disciplinas, artiumque omnium peritiam callebat. Constat, eum patre locupletissimo natum fuisse, ut qui totis Xerxis copiis epulum dederit.

XII. DIOGENES.

XII. DIOGENES.PHilosophus Cynicus celeberrimus, Antisthenis discipulus, cui adeo adhaesit,

Rechte Spalte

ut vel clava minitanti, caput subiceret, dicens, nullum tam durum fore baculum, qui ab ipsius eum separaret obsequio. Utebatur autem pallio duplici propter frigus, peram pro cellario habebat, secumque portabat clavam, ob corpusculi fragilitatem: Hemerobius et in diem vivens dictus est, quod omni abiecta sollicitudine cibum suum in singulos dies emendicaret. Habitabat autem in portarum vestibulis et porticibus civitatum, dolio inclusus, cumque se contorqueret dolio, volubilem habere se domum iocabatur et cum temporibus se immutantem, quod os ad solem semper converteret. Obiit fere nonagenarius. Plura de eo vulgata sunt ab aliis.


CAPUT IX.
Exemplum antiquissimae picturae, Novam
Nuptam in thalamo geniali ex-
hibentis.
Argumentum.

Picturae istius inventio. Erectio. Sponsa. Pronuba. Sponsus. Balneatrices. Psaltria. Regina Sacrorum.

Linke Spalte

Picturae istius inventio.POstquam Pictores Europaei, non arte minus quam fama clari, omnes, praesertim qui Romae degunt, iam a pluribus saeculis vel unicum genuinae et melioris picturae antiquae exemplum oculis usurpare desiderassent, eo quod conicerent, cum statuaria illis temporibus tantopere exculta fuerit, testantibus illud in magna adhuc copia extantium artificiosissimarum statuarum exemplis, nec pictoriam minus, cum eodem quasi lacte sit nutrita, tum insigniter floruisse: cuius tamen exempla tantorum annorum iniuria omnia ita periissent, ut nihil certi, quod visu dignum esset, iam restet amplius: istudque desiderium iam semper magis magisque excresceret: factum tandem, cum Romae in monte Quirinali pro novo ad certum aliquod Palatium iaciendo fundamento profundius effoderetur terra, ut fossores aperta per aliquot orgias fossa, vetustum tandem deprehenderent aedificium, quo perfracto, conclave repertum est egregia testudine munitum, in cuius tectorio ab antiquo quodam pictore depictus esset actus quidam nuptialis, de nova nupta ad sponsum in thalamum genialem deducenda; salvo adhuc et illibato undiquaque colore. Quod cum statim renunciatum esset Pontifici illius temporis maximo Clementi VIII. exercitatissimos hic in re antiquaria

Rechte Spalte

et eruditissimos illuc misit viros, ut rem ipsam accuratius cognoscerent; Qua profundius perspecta, omni, qua fieri potuit, diligentia praestantissima haec, visuque dignissima ante bis mille quasi annos elaborata pictura exinde sublata est, muris undiquaque tam subter, quam circa parietem illum Erectio. serra resectis: ubi tanta moles quernis innixa trabibus in aedem quandam singulariter ob id constructam in horto Cardinalis Aldobrandini, qui nepos erat istius Pontificis, delata, magnoque cum iubilo in perpetuam sui memoriam, omniumque picturae cultorum solamen muro iterum inserta est: Cum praesertim ex isto opere satis pateat, illis temporibus picturae artem ad idem annixam fuisse fastigium, quo properabat statuaria, eandemque utriusque fuisse peritiam, et in opere diagraphico perfectionem: qui certe scopus etiam omnium studiorum nostrorum esse debet primarius.

Picturam igitur ipsam duabus tabulis sub I* et I** hic exhibebo magna diligentia, a prototypo exceptam, quod quamvis in recenti saltem albario, muroque scilicet exornando, fuerit depictum, [Oleo enim subigere colores tum temporis nondum solebant, quod demum circa annum 1410. ab Huberto et Johanne ab Eyk Brugis in Flandria in ventum est:] tanta tamen elaboratum est in designando diligentia, et symmetriae ubivis cura, ut nova quasi pro nostratium exercitio, hinc erecta dici queat pingendi Academia.