90
Sponsa.Ut autem Novae huius Nuptae in geniali thalamo picturam, quae in Viridario Quirinali Celsissimae Olympiae Aldobrandinae Principissae Pamphiliae Romae adhuc asservatur, paulo examinemus accurratius, sub numero (1) ipsa sedet nova nupta in thalamo suo, flammeo a facie quidem sublato, sed palla tamen muliebri candida, prae pudore, penitus obvoluta. Lugere autem et deplorare demisso videtur vultu mox perituram virginitatem suam. Sub pedibus autem, Romano more, scabellum habet deauratum, et fulcra lecti elevatiora mero nitent Pronuba. auro.
(2) Pronuba, sive paranympha, amplexu suo eidem blanditur, quasi solamine adhibito, ut nimirum siccatis lacrimis et pudore suppresso ad sponsum suum venire non erubescat. Eademque mulier, ceu amoris conciliatrix, serto coronata est myrteo, quae arbor Veneri quondam dicata erat.
Sponsus.(3) Sponsus corona cinctus hederacea coniugii symbolo ad ingressum quasi thalami residet, summo cum desiderio sponsam expectans: quod Catullus, in nuptiis Juliae et Manlii innuere videtur his versibus:
Nupta, tu quoque, quae tuus
Vir petet, cave ne neges etc.
Aspice intus ut accubans
Vir tuus Tyrio in toro
Totus immineat tibi. etc.
Balneo serviens.(4) Balneatrix una manu strigilem tenens, altera in pelvim argenteam demissa aquam probat, utrum calida nimis, an satis tepida sit.
(5) Alia quaedam aquam affundit frigidam e patera, calidam temperatura ad teporem usque debitum. Aqua enim prius conspergenda erat nova nupta, antequam lectum genialem subintraret, in castitatis atque puritatis testimonium.
(6) Alia quaedam serva tabellam manu tenet, quasi pro dote consignanda.
Paranympha.(7) Paranympha quaedam alia mensae quasi vel columnae innixa dextra guttum tenet et sinistra pateram conchae similem, lavandam nunc sponsam mox unguento quodam vel oleo, Junonis unxiae auspicio inunctura.
(8) Adhuc alia lotrix manu patinam tenet, vel aquam temperatura, vel examinatura colorem: ceterum stola, duplicique sed breviori palla induta.
Tripus.(9) Tripus est aureus in balneis usitatus, cum ansis utrisque demissis, ad varias adhiberi solitus loturas.
Fidicina.(10) Circa finem picturae fidicina quaedam cithara ludit, quasi chorum ducens, caput tintinnabulis redimita, stolaque induta praetextara.
Poetria.(11) Tandem Poetria coronam gestans radiatam ad citharam epithalamium, pro more, accinit, ab aliis Regina Sacrorum dicta.