Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0155

98

Linke Spalte

monacho cuidam in genua prostrato circa collum aptanti, quod manibus e caelo demissis attollitur. Ubi silentium quoque expressum est, sive Taciturnitas, digito labellum compescens, oculis ad Christum directis laterifluum: cui comites adsunt Sapientia et Humilitas: ut ostenderet obedientiam harum virtutum esse matrem, easdem autem omnium bonorum operum autores. Ex altero latere Pictura est Temperantiae in ardua rupe consistentis, nec coronis, nec palmis, a quibusdam oblatis, victae: ad cuius pedes Puritas est, hominem nudum lavans; et constantia animi, plures ad similem loturam adducens. Puritati Poenitentia adest, Cupidinem alatum disciplina abigens et impuritatem expellens. Pictura tertia Paupertatem exhibet, nudis pedibus in spinis incedentem, persequente eam retro cane latrante; et lapidibus petente e latere puero, una cum alio simili, spinas baculo pedibus eius apprimente. Haec Paupertas a Christo, connubio iungitur Francisco, adstantibus Spe et Castitate. Figura quarta est S. Francisci assumti, candida amicti stola, et magno angelorum choro undiquaque circundati: ubi ipse vexillum gerit cruce et septem stellis insignitum, volitante super eo Spiritu Sancto. Angeli autem Schedulas manibus tenent cum inscriptionibus latinis pro cuiusvis picturae explicatione. In eodem templo adhuc alium pinxit Franciscum in calce recente, in quo tam intima apparet devotio, ut citra admirationem spectari nequeat.

Pisis.Florentiam deinde reversus, Pisis in albario recente sex pinxit historias de patientia Jobi, in quibus multae figurae elegantissimae. Et inter alias rustici quidam triste Jobo nuncium referentes, tam quiritabundi et lamentantes, ut emendationi nullus suspersit locus. Servus quoque ibidem visitur, ulceribus cumulato et quasi deserto ab omnibus Domino suo, una manu muscas abigens, et ob foetorem altera nasum obturans. In omnibus autem gestus ubique spectatur decorus, facies vividae, et vestes nec implicatae nec rigidae.

Fama operis huius Benedictum IX. Pontificem Romanum commovebat, ut, cum picturis quibusdam ornare vellet D. Petri Templum, quendam in Tusciam mitteret, spectatum Giottonis artem. Qui cum in itinere ab artificibus quibusdam Sienensibus delineationes aliquas postulasset Papae offerendas, ut artis suae specimina, Florentiam ingressus idem et a Giottone Pontificis nomine exposcebat. Ubi hic specimen edit. iocosior ceteris, accepto chartae folio, brachioque loco circini ad latus firmato, manus gyro penicilli ductum describebat exacte circularem; quem speciminis loco Pontificis

Rechte Spalte

tradebat nuncio: hoc addens, indignabundo quasi ob illusionem; sufficere hoc, nec aliud petiturum Pontificem. Qui etiam, facta relatione, ex hinc Giottonem omnes sui aevi pictores superare iudicavit.

Romam vocatur.Romam igitur ab eodem vocatus, multa ibidem elaborabat elegantissima, magnis propterea affectus, praeter honores, muneribus. Inter cetera autem Imago erat D. Virginis in muro depicta; quae, diruto deinde muro, propter artificium, multo labore exsecta, et in alium locum traslata Navem templi Petrini facit. est. Idem quoque musaico opere Navem illam, quae in pronao D. Petri supra introitum adhuc visitur, depinxit, in qua varii Apostolorum gestus, exorta in mari tempestas, elatio vento distensi veli, insignis tessellarum vitreatarum similitudo; affectus etiam piscatoris cuiusdam hamo intenti, citra admirationem spectari nequeunt. Opera eius Avenionensia. Quin et Avenione (quo secutus erat Clementem V.) aliisque in Galliae locis multa post se reliquit opera celebratissima, reversus inde anno 1316. muneribus et fama clarus.

Neapolitana.Deinde a Roberto Siciliarum Rege et Neapolin vocabatur, cui in templo coenobii S. Clarae multas e Veteri et novo Testamento historias; aliasque ex Apocalypsi Johannitica figuras pinxit. Ubi, prout et ante Assisii, multas a Dante amico suppeditatas inventiones hinc inde adhibuisse dicitur. Regi autem praeter picturam, artificis quoque comitas et argutia admodum placebat: ut haud infrequenter eidem spectator adesset. Ubi cum aliquando pingentem sic alloqueretur Rex: si tuo loco forem, in tanto calore non pingerem: Ipse argute; profecto, respondit; si Regis loco essem, non pingerem. Alio tempore cum ioco Rex cuperet, ut Regnum suum sibi depingeret; Giotto asinum pinxisse dicitur sella quidem iam stratum, sed odoris tamen novae cuiusdam ante pedes iacentis sellae cupidum, naribusque hanc patentem; appictis utrique sellae coronis cum sceptris. Ubi quid hoc sibi velit, interroganti Regi, respondisse dicitur: Asinum subdi tossubditos denotare; coronas regem: novos enim Florentina. illos cupere indies.

Florentiam reversus, inter plurima alia, imagines quoque aliquas crucifixi pingebat in plano deaurato; cum multis etiam Honores eius. Architecturae et Sculpturae operibus similibus variis inventionibus fabrefactis. Inter honores autem illius et hic numeratur, quod in civem assumeretur Florentinum, et ex aerario publico quotannis centum aureorum muneraretur stipendio; quae summa illis temporibus haud erat contemnenda. Tandem anno 1336. extremum obibat diem sexagenarius, multos post se relinquens discipulos.