Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0047

7

ALEXANDER M.
VNA CVM
BVCEPHALO.

ARmeniae Rex Tyridates statuas duas stupendae magnitudinis, ex albo marmore, Romam secum attulit; quae singulae Alexandrum M. una cum Bucephalo, seorsim exprimunt. Alteram Praxiteles, alteram Phidias, velut aemuli atque imitatores artis suae, e saxo scalpentes, posteritatis arbitrio permiserunt. Quoniam vero utraque illius figura in tam exiguo chartae spatio haud aliter ante oculos exponi poterat, quam si membratim imminuerentur; congruum magis atque conveniens fore arbitrati sumus, si unam tantum sisteremus, quae omnem mensuram, formamque integram nos docet. Ambae conspiciuntur in monte Quirinali, qui etiam Mons Caballi inde cognominari solet. Inscriptio, ad pedes earundem, haec est:

HEVS TV, QVI PRAETERIS, MORARE PAV-
LVM, AC INSPICE:
IN QVIRINALI HI SVNT EQVI MARMO-
REI, MVTILI ATQVE GRANDES.
ARTE VICTA NATVRA PARENS SPIRI-
TVM CVR ERIPVIT?
QVOD PRAXITELES ET PHIDIAS EFFINXE-
RE, ISTOS AEMVLANTVR.
SAT DIXI. ABI, VALE, SALVE, MISCE, BIBE, DA MIHI.
ROMAE cIɔ Iɔ XLVI.

Fuit autem Bucephalus, Alexandri M. equus, a latitudine frontis sic dictus, vel ab aspectu torvo, vel ab insigni taurini capitis armo impressi; quo Alexander in certaminibus utebatur. Bucephalia, urbs Indiae dicta, quam Alexander condidit, dixitque ex nomine sui equi Bucephali, eo ipso in loco sepulti, Strabone ac Plinio auctoribus.