Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0157

100

Linke Spalte

Zophoro quodam ibidem pariter Angelos quosdam effiguravit, qui septem Ecclesias Apocalypticas manibus tenent admirandae venustatis. Sed et Architecturae laude claruisse fertur, mortuusque esse anno, qui Iubilaeus erat, 1350. aetatis 49. Iconem eius tabula K. repraesentat: et Epitaphium ita habet:

Epitaphium: STEPHANO. FLORENTINO. PICTORI.
FACUNDIS. IMAGINIBUS. AC. CO-
LORANDIS. FIGURIS. NULLI.
UNQUAM. INFERIORI.
AFFINES. MOESTISS. POS.
VIXIT. ANN. XLIX.

VII. PETRUS LAURATI,
Pictor Senensis.

VII. PIETRO LAURATI Pictor SenensisHUius non fama tantum per totam Tusciam, sed opera quoque, praesertim Senensia, testantur, quod Cimabon et Gottum longe superaverit. Inter picturas eius Senenses Opera eius Senensia. est oblatio D. [Virginis] a parentibus in templum deductae, et Scalam ibidem ascendentis, aque Sacerdote receptae. Ubi simul apparet ritus quidam nuptialis: vestibus ubique pulcherrimis et faciebus seriis, cum situ figurarum vere decoro.

Aretina.Aretii Assumtionem D. Deiparae in albario recente pinxit in qua Apostoli infra quattuor cubitorum altitudine; Angeli supra in fornice chorum circa D. Virginem ducentes cantantibus similes, cum circumstantiis aliis, venustate admiranda. Maximam operum suorum partem circa annum Christi 1350. pinxisse dicitur.

VIII. BONAMICUS
BUFFALMACCUS Pictor
Florentinus,

VIII. BONAMICO BUFFALMACCO.IOcis variis cum Brunone et Calandrino sociis, pictoribus etiam e Boccatio notus. Inter prima eius celebria pictura erat vitae Christi in coenobio quodam monialium, Opera eius. iam destructo; ubi in infanticidio Herodis ferocitas laudabatur tam militum, quam matrum et nutricum quarundam, unguibus aeque ac dentibus defensiopem meditantium. Ad hunc laborem cum accederet viliore habitu, nec a monalibus agnitus, interrogaretur, cur non ipse Magister ad picturam advenisset? spectrum finxisse dicitur e scabellis, olla caput repraesentante, mitra et pallio celatum; quod magistri loco sedens pingere videretur: donec ioco agnito benignius exceptus esset. In albario quoque recente quattuor Patriarchas et quattuor Evangelistas pinxit, sed optime Lucam, quasi flatu calamum sollicitantem.

Aretina.Aretii tamen a simia Episcopi insigniter delusus dicitur: quae laborem eius, pro

Rechte Spalte

more animalis huius, imitatura, totam ipsius picturam coloribus offuscarit: irato primum Artifice, donec ex insidiis observaretur novitii Pictoris sagacitas.

Historia de rustico.Rustico cuidam, cum in muro eius humente depinxisset D. Virginem, mercedem neganti; ursum loco puelli intra ulnas sanctissimae matris substituisse dicitur; donec ille deprecatus pictorem placaret.

Imagines vocales.Brunonem amicum, querentem, quod non satis vividae sibi viderentur imagines suae; remisisse fertur ad picturas Cimabues, Schedulas ore tenentes; qua ratione non vividae saltem, sed et vocales futurae sint illius figurae.

De usu antiquarum vestium.In huius aliorumque artificum antiquiorum picturis, varia illa observari possunt vestium genera tum temporis usitata, quae et hodie in depingendis historiis veteribus loco debito quandoque usui esse possunt. Mortuus est anno 1340.

IX. AMBROSIUS LO-
RENZETTUS, Pictor Se-
nensis,

IX. AMBROSIO LORENZETTO.ERuditione claruisse dicitur ut pictura; nobili, vel philosopho, similior quam pictori; ita ut et ad munia publica adhibitus sit. In Operibus tamen devotus fuit et venustus. meteora pingit. Primus meteora pinxisse fertur, ut pluvias: tempestates et similia: subactu ovario potissimum usus et picturis in albario humido celebris. Mortuus est anno aetatis 83.

X. PETRUS CABALLI-
NUS Pictor Romanus:

X. PIETRO CAVALLI NO.GIottonis discipulus, et in effiguranda Musaici operis nave in Aede D. Petri adiutor; quamvis cum hoc partim, partim solus plurima fecerit alia, nullo tamen ita emicuit, ac pictura quadam crucifixi in recenti Opera eius Assisianum albario Assisii facta, in qua tanta est omnium partium similitudo, ut unius diei labor videatur. Mirari ibidem liceat variarum vestium, armorumque equites; angelorum in aere volitantium moerorem, lacrimas, planctus, et similia. Idem et Sculptor fuisse perhibetur; et crucifixi illa imago, quae extra Romam in aede D. Pauli extat, et anno 1370. cum S. Brigitta locuta esse dicitur, eidem tribuitur. Ob humilitatem autem et pietatem pro Sancto habebatur; mortuus anno aetatis 85. Ischiatica Magnam laborum partem circa annum 1364. perfecit; et extra Romam in eodem D. Pauli templo sepultus est, ubi hoc eius Epitaphium:

Epitaphium eius.Quantum Romanae Petrus decus addidit
Urbi
Pictura; tantum dat decus ipse polo.