116
saltem occupabatur marmoreis, tranquillitatem nunc extremae aetatis quaerens: cumque ab Antonia Vespucia ad fabricandum sepulcrum Antonio Strozzio marito suo conductus esset, maximam laboris partem a Thoma Boscolo et Sylvio Cosino, de quo mox, confieri curabat, ipse autem circa annum 1522. moriebatur, ex effigie tabulae N. cognoscendus.
Defectus et encomium eius.Quamvis autem ex omnibus eius operibus appareret, non regulis ipsum ullis, sed sola praxi niti; venustas tamen ipsi neutiquam deerat, ita, ut si huic et diagraphice iuncta fuisset, palmam ne maximis quidem concessisset, felicioribus nimirum designando quam scalpri usu.
XXXVI. SYLVIUS CO-
SINUS Statuarius Fesu-
lanus
XXX IV. SILVIO COSINI.ANdreae Ferrucii discipulus, sculpturis praecipue Alabandensibus [bizarria delle grotesche] insignis fuit, prout apparet in Sacrario Michaelis Angeli Bonarotii ex capitulis, tumbis, trabeationibusque quibusdam, quae chimaericis suis larvaturis tanta rident amoenitate, ut melius fieri haud potuissent: quare idem Michael etiam trophaea adhuc aliqua eidem elaboranda Opera eius. committebat. In templo S. Mariae Novellae familiae Minerbetticae structuram Sepulchralem, scutis, galeis, aliisque armis exornatam summa paravit industria: Pisisque Angelum penes altare summum, alteri cuidam, qui Tribolis est, tam similem, ut una manu factos iures. Deinde in templo montis Nigri haud procul a portu Liburno tabulam anaglyphicam cum duabus figuris; nec non Volaterris Sepulchrum celeberrimi illius Raphaelis Volaterrani, quem viventi similem in Sarcophago sculpsit: caput itidem marmoreum Nicolai Coponii in Castello novo Garfaniensi.
superstitiosus est. Instituta autem Pisis re familiari et in societatem fratrum misericordium receptus, aliquando noctu malefico cuidam e patibulo sublato, cutem detrahens, eandem ex superstitione, quasi ad varia utilem, indusio suo superinduebat, donec confessario urgente illam rursus sepeliret. Cum autem uno in loco haud diu morari esset solitus, Pisis Carraram, iterumque Genuam migrabat, ubi Doriam Principem cum insignibus suis aliisque ornamentis marmore expressit, in porta palatii eius locatum. Abhinc in Galliam abiturus, cum ad montem, qui Sanese dicitur, pervenisset, Mediolanum retrogressus, multa et hic elaboravit. Magno enim pollebat iudicio, inque labore sedulus erat et constans propositi: musicalibus etiam compositionibus delectatus, incomparabilis, si soli vacasset sculpturae;
tandem anno aetatis 45. moriebatur.
XXXVII. JOHANNES
BELLINUS, Pictor Ve-
netus
XXXVII. JOANN BELLINI.AEMulatione fratris ad nova inventa tantopere stimulatus est, ut veterem illum morem colorum emicantium cum venusta naturae imitatione iterum introduxerit, quo ipso Sanctorum imaginibus singularem devotionem, sibi ipsi autem magnam peperit gloriam. Ad primas picturas suas Opera eius subactu utebatur ovario, quod in Flandria a Johanne Brugense didicerat: mixturam tamen etiam oleariam adhibere assuescebat, per Antonellum Messanensem iam Venetiis innotescentem. Picturae eius primae erant Imago D. Virginis ad S. Juliani; et S. Catharina ad S. Geminiani fanum; reliqua opera eius varie Antverpiae, Vicentiae, Bergomi, Viennae, Veronae, in Flandria et Anglia dispersa sunt. Venetiis ipsius manu facta visuntur in domo Grimanensi ad S. Hermagoram, duae Tabulae Geographicae, cum effigiebus Ptolomaei, Strabonis, Plinii et Pomponii Melae: in domo autem Lauretana imago Leonhardi Lauretani mensae in sella assidentis, circumstantibus duobus filiis eius coeteraque familia, viventium quantitate omnes: ut alias nunc icones, quales sunt, Bartholomaei Lieriani, Petri Bembi et similes, sicco praeteream pede.
Deinde Ferrariae Duci opus magnum inchoavit, multarum sc. mulierum larvatarum, circa dolium aliquod vinarium choreas agentium, una cum Sileno pariter ebrio, multis circumvagantibus pueris stipato in asino, quod mortis interventu imperfectum reliquit; sed Titianus postmodum adiecto campo amoenissimo ad finem perduxit, a Cardinali deinde Aldobrandino possessum, nunc vero in Pinacotheca Regis Hispaniarum honorifice asservatum; sub Encomium quo pro nota, haec adstant verba: Iohanes Bellinus: M. CCCCC. XIV. Imago eius in tabula nostra M. spectari potest. Mortuus autem est anno aetatis suae 90. una cum fratre in Templo Divorum Johannis et Pauli sepultus: inter alia et hoc honore clarus, quod magni Titiani fuerit Praeceptor. Amicus eius Ariostus Poeta in furioso suo his ipsum honorat verbis:
E quei, che furo a nostri di, e son hora
Leonardo, Andrea Mantegna e Gian Bel-
lino.
XXXVIII. DOSSUS Pictor
Ferrariensis.
XXXVIII. DOSSO. ARiosti aetate clarus, et ab Alphonso Ferrariae Duce valde amatus: nomen hoc in ditionibus Longobardicis assumsit. Subdialia melius pingebat, quam alii, sive in albario