Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0182

119

Linke Spalte

pictorum antiquorum coloribus unquam melius usum, vel amoeniori venustate, maiori laevore, elevatiori carnositate, et penetrantiore elegantia, magisve prominula citra umbram mole penicillum tractasse: ut merito dici queat, illum e duobus bene pingendi characteribus alterum, qui Calligraphiae est, gratiosus nimirum ille elevandi, vivificandi et incarnandi modus, melius exercuisse, quam ceterorum ullus: et quamvis in altero, qui Diagraphices est, aliquando negligentior videri velit, quod rarissime quidem factum, hoc ipsum tamen ob summum illius generis splendorem, ne mimmum quidem Gratiositatis eius diminuit gloriam.

Deinde Mutinae quoque celeberrima D. Virginis imago ipsius manu facta est. Item Christus in oliveto; et in horto Mariae Magdalenae apparens, Bononiae: Nec non Regii, admiranda nati Christi imago, ubi e Jesulo procedens noctu splendor pastores et circumstantes omnes sic collustrat, ut mulier quaedam vehementiam illius a facie aversura, manum praetendat: chorus autem angelicus in aere obvolitans verus magis, quam manu factus humana videtur istaque pictura tantopere placuit Mutinensium Duci, ut, facto apographo, autographon in palatium suum deferri iuberet; tanquam e praeclarissimis unam, quae in toto essent universo. Eadem ratione in hac ipsa quoque urbe adhuc unum extat opusculum nocturnum unius pedis altitudine; Christi nimirum in oliveto agonizantis; ubi angelus ipsi apparens clarum de se emittit splendorem; Apostolis infra, montano quodam tractu inumbratis, et Juda cum militibus remotius accedente.

Parmae cum aliquando periculoso morbo decubuisset, a muliere quadam, cui Catharinae nomen, sollicite curatus, in debitam animi gratitudinnm S. Catharinam eidem pingebat Jesulo in D. matris gremio

Rechte Spalte

sedenti, per annulum sese desponsantem, cum S. Sebastiano aliisque pectoralibus. Quod opus, cum Comitissa quaedam illuc Romam detulisset, cum aliis praecipuorum artificum, ut Raphaelis Urbinatis, Lucae Lugdunensis, Andreae Sartensis, aliorumque operibus collatum, arte sua omnia superabat; ut Scipio Borgesius Cardinalis caro illud emeret, ubi anno 1634. et ego illud conspexi, ne 6000. quidem coronatis pro eo oblatis ipsi venale.

Mores eius.Ceteroquin moribus erat modestus, humilisque, nec arte sua elatus, qui difficultatem imitandi naturam lubens fateretur: paucis contentus, et ob magnam rem familiarem parsimoniae deditus: unde cum pro opere quodam sexaginta coronatos aureos quadrinorum specie, qui oboli sunt aenei gravioris ponderis, accipere coactus fuisset, illosque magno in aestu pedes ipse portaret Corregium, ob frigidam in itinere copiosius bibitam, acutissima febri correptus, eadem anno aetatis 40. mortuus est. Operibus plerisque circa annum 1512. elaboratis; in quibus multa ab ipso discere possunt istius artis studiosi, et miram praecipue capillorum elegantiam, quos fluxu plane naturali pingere adinvenit: unde iconem illius cum aliis tabula O exhibeo, hoc addito, quod Fabii Segni est, nobilis Florentini, in ipsius honorem Epigrammate:

Epitaphium.Huius cum regeret mortalis spiritus
artus
Pictoris, Charites supplicuere Jovi: Non alia pingi dextra, Pater alme, roga-
mus
Hunc praeter nulli pingere nos liceat.
Annuit his votis summi Regnator Olym-
pi,
Et iuvenem subito sidera ad alta tulit:
Uc posset melius Charitum simulacra re-
ferre,
Praesens et nudas cerneret inde Deas.


CAPUT VII.
De
RAPHELE SANZIO URBINATE,
Pictore et Architecto.
Argumentum.

XLII. RAPHAEL SANZIUS URBINAS, pictor et Architectus. Nativitas eius. Opera eius Florentina: Imago D. Virginis. Perusina. Opus aliud Sacrum; et sepultura Christi. Romana, Praedicatio Pauli ad Athenienses: Pansophia: Poesis: Parnassus: Disputatio super Hostia et missa: historia de Iure civili et canonico: duae tabulae, apud S. Mariam populosam: ad S. Augustini, Iesaias: Galatea: Ad S. Mariam Pacis Sacellum: Summi altaris tabula in templo Arae caeli: miraculum, quomodo Sacerdoti cuidam liquefacta sit hostia: S. Petrus in vinculis opus nocturnum. Sacrilegium Heliodori: Fuga Attilae: opera eius Neapolitana. Caecilia eius Bononiensis. Altare Florentinum. Alia eius opera Romana: Incendium: Connubium Psyches: transfiguratio