126
XLIII. JOHANNES
FRANCISCUS PENNIUS
pictor Florentinus,
XLIII. GIOANN. FRANCISCO PENNI IL FACTOR.EX naturali inclinatione in prima iuventa cum Julio Romano Raphaelis Urbinatis discipulus, qui utrumque ceu filios amando, haeredes quoque eos omnium bonorum suorum relinquebat. Ubi cum Johannes in annis pueritiae a domesticis Raphaelis diceretur Factor, hoc deinde nomen ipsi manebat ad mortem usque. In delineationibus igitur praeceptoris sui methodum perfecte sequebatur, diagraphica plus delectatus, quam chromatica; in utraque tamen parte indefessus inchoatorum consummator.
Operae eius.Prima eius opera in Palatio Papali spectantur, ubi in societate Pierini Vagii, Johannis Vedinensis, aliorumque pinxit, labore suo, praeter elegantiam, perfectionis studium prae se ferens, unde maiori semper gradu proficiens, in arte tandem partes exhausit universas. Subdialibus delectatus plurimum; picturaque albarii tam oleo quam ovis adhibitis expeditus, icones etiam faciebat viventium quam prudentissime, unde sub nomine Raphaelis labores perficiebat plurimos, praesertim in palatio Augustini Chisii, testantibus id tabulis diversis et aliis. In templo S. Mariae Animae imaginem pingebat magni Christophori octo cubitorum altitudine; deinde et Anachoretam tanquam in antro quodam ad lucernam degentem, quo in opere magna est et designationis et picturae praestantia.
Societas.Post mortem Praeceptoris in societate Julii Romani, et cum Pierinus Vagius Pennii sororem duxisset uxorem, et cum isto laborabat; hiue tres iuxta Raphaelis inventionem illa consummabant, quae in Palatio Papali et in oeco Constantini adhuc pingenda restabant. Cum igitur huius opera Pontifici insigniter placerent, idemque apographon desideraret tabulae Raphaelis ultimae in aede S. Petri Montoriensis locatae, in Galliam mittendum, quo etiam destinatum fuerat protographon; super isto labore tres isti socii discordia scissi bona sua dividebant, una cum operibus Raphaelis diagraphicis, ubi Julius Romanus Mantuam abibat, susceptis pro Marchione laboribus plurimis. Istumque Johannes quidem sequebatur, sive amore Julii, sive labores se nacturum sperans: sed a Julio parum curatus, Romam redibat, mox Neapolim abiens ad Marchionem Vastensem: cum autem debilioris esset complexionis, morbo ibidem tentatus cito moriebatur. Opera eius pleraque confecta
sunt circa annum 1528. Eiusque iconem Frater eius Lucas.exhibemus tabula O.
Eidem et frater erat pictor Lucas Pennius, qui in societate affinis sui Pierini Genuae et aliis in locis Italiae laboravit; tandemque itinere et in Angliam facto, pro Rege et mercatoribus plurimis varia pinxit; chalcographiae postmodum incumbens; ubi praeter nomen et e methodo innotescunt opera eius; et inter cetera balneum aliquod laudatur, cum nudis multa varietate spectandis.
XLIV. PEREGRINUS
MUTINENSIS pictor,
XLIV. PELLEGRINO de MODENA.JOhannis Pennii condiscipulus sub Raphaele, a iuventute quidem sua laude iam insignis; a Raphaele autem cum aliis in Palatio Pontificali adhibebatur. Solebant enim Raphaeli adesse, tanquam in Academia quadam, iuniores pictores haud pauci, ut Principis instar saepe 40. vel 50. iuvenibus stipatus incederet, e quorum numero et hic erat: quamvis idem multas etiam pro se Romae pingeret tabulas.
Mortuo Raphaele Mutinam revertebatur Peregrinus, multa ibidem elaborans: initoque etiam matrimonio filio auctus, qui mortis tamen causa patri deinde esset. Occiso enim per eundem in platea quodam, cum audito rumore filium servaturus accurreret pater, a cognatis occisi haud procul a domo sua tanto vulnerabatur furore, ut confestim prolaberetur mortuus.
XLV. ANDREAS
SARTORIUS Florenti-
nus pictor,
XLV. ANDREA DEL SARTO.IN tabula O depictus, a patre Sartore cognominatus, natusque Florentiae an. 1478. septennis in disciplinam aurifici datus, ubi cum diagraphicen potius curaret, quam artem Chrysurgicam, a Johanne Barile, communi pictore, ad pictoriam tractus, cum admiratione omnium proficiebat. Communiore autem pingendi sorte spreta ad primarium tum Florentiae artificem Petrum Cosmum perveniens, tantopere in arte pergebat, ut eam vel quinquaginta annis exercuisse crederetur: Diebus festis in ducali semper palatio iuxta Leonhardi Vincii et Michaelis Angeli opera delineationes instituens.
Opera eius.Contracta autem cum condiscipulo quodam Francia Bigio familiaritate, obque morositatem derelicto Cosmo, contubernium instituentes multa pingebant, praesertim pro Discalceatis historiam S. Johannis monochromatice duodecim tabulis, tanto quidem artificio, quasi e