8
GLADIATOR.
PUgnarunt Gladiatores Saturnalibus, ait Lipsius, et Saturno placando propitiandoque; qui non inter superos, sed inferos Deos erat. Hinc Romani, quia gladiatorum sanguine placari manes credebant, eaque prima ludicri caussa; hoc spectaculum dedicarunt crudo et sanguineo Deo, cuius triste ingenium. Ortus vero mos a Campanis, quibus sollemne fuit, in laetiore convivio paria aliquot gladiatorum exhibere ad pugnam: A quibus avide hauserunt Romani. Caeterum inter omnia spectacula celeberrimum fuisse istud gladiatorum, Cicero affirmat, oratione pro Sestio: Equidem existimo, ait, nullum tempus esse frequentioris populi, quam illud gladiatorium; neque concionis ullius, neque vero ullorum comitiorum. Praeter funus vero et religionem, etiam voluptatis caussa dati sunt gladiatores, a plerisque Magistratibus, Sacerdotibus, Imperatoribusque: Dederunt enim Aediles, Praetores, Quaestores, Consules, Aerarii: Nec Romae solum, sed in provinciis quoque. Postea promiscue privati, vario praetextu. Fuere bustuarii, Caesariani, catervarii, coacti, cubicularii, fiscales, obsequentes, ordinarii, postulatitii, consummati, alii. Ad conditionem quod attinet, e servis plerumque legebantur, aut captivis: sed paullatim etiam liberi et ingenui, nulla quidem aliunde vi, sed pretio inducebantur, vel mala libidine pugnandi: Corruentibus tandem moribus eo ventum est, ut primae nobilitatis viri operas arenae locarent. De caetero illa gladiatoris statua, velut inter ignes Luna minores, in Principis Justiniani palatio, ob candidum marmor, elucet atque emicat; recta hominis statura, musculis ac membris bene inter se ordinatis. Prisci hoc esse artificis opus, testantur Herculeum robur, cordatus corporis positus, audax ac proterva actio, et cassis, et ensis, et omnia.