Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0055

9

ARRIA ET PAETVS.

IN Cardinalis Ludovisii palatio, et viridario, inter plurima verae antiquitatis monumenta, Paetus et Arria coniux eius, velut ἀυτόχειρες, mirationem faciunt. Historiam ipsam eorundem accipe: Arria, uxor Caecinnae Paeti, qui Camillo Scriboniano contra Claudium, in Illyrico, legatus adhaesit, mulier mirae fortitudinis et constantiae, damnato marito prior se gladio confodit; eundemque dein eximens, viro tradidit, suo eum exemplo adhortans, ut fortiter moreretur. De hac ita Plinius, in tertio epistolarum: Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortalem ac paene divinam, PAETE, NON DOLET! sed tamen ista facienti dicentique gloria et aeternitas ante oculos erant. Praeterea cum Paetus, occiso Scriboniano, Romam traheretur, et esset ascensurus navem; Arria milites orabat, ut simul imponeretur: Non impetravit, conduxit piscatoriam naviculam; ingensque navigium minimo secuta est. Haec ipsa igitur cum maritum morti destinatum intueretur, eum meticulosum confirmavit, ense primum se confodiens; deinde illi tradens his propemodum verbis: I, feri te; non dolet vulnus, quod ego feci; sed quod tu facies! Haec est illa vox immortalis. Statua marmorea basi suae affixa, humanam excedit speciem: Conspicua quoque actio est fortia facientis, an patientis? sinistra fidem coniugalem Arriae suae tradit, dextra gladium in pectus adigit, licet averso vultu. Omnia inter se congruunt: Proportio, et affectus, et elegans nudorum corporum forma, vultus intrepidi, et vestes accuratae. Ea re motus statuam hanc exhibere plus simplici vice constitui; ceu ex sequentibus patescet.