Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0268

190

Linke Spalte

excitatur: quibus operibus sua merito laus debetur. In quibusdam etiam conclavibus Palatii Barbarini ad albarium recens varia pinxit; et inter alia divinam Providentiam cum virtutibus ei adiunctis, praeter emblemata et historias alias. Ut alia eiusdem opera Romae tam in templis, quam Palatiis varie spectanda nunc omittam, quibus magnam consecutus nominis celebritatem ante paucos annos mortuus est.

CXII. ANDREAS CA-
MASIUS

CXII. ANDREA CAMASE.EOdem tempore ad fastigia artis ascensurus erat, nisi praematura morte in flore annorum obiisset.

CXIII. GIESSIUS

CXIII. IL GIESSIItidem inventione pariter, theoriaque non minus, quam praxi nulli cedebat; multa laude decorandus, nisi amori nimium indulgens, ab hoc sepulchretorum mox factus esset accola.

CXIV. PETRUS TE-
STA LUCA-
NUS

CXIV. PIETRO TESTA LUCHESE.IN patria primo, Lucae nimirum, picturae amore exardescens, fama deinde Academiaee Universalis Romanae excitus, peregrinantis habitu Romam venit, ubi quod nec diagraphica, nec colorum usu, in quo difficultates plurimas ad vitae usque finem expertus est, polleret, misere viventi, omni ope destituto, nihil restabat, nisi continua delineandarum in publico existentium statuarum, picturarum et ruinarum industria, ubi et ego eundem in ruinis Palatii maioris, ad Colossaeum, in Capitolio et alibi delineantem saepius semiferum quasi offendi, misertusque egestatis eius ad me recepto, cibo, vestibusque prospexi, ubi delineationes mihi confecit parvo pretio plurimas, unde in designanda porticu Justiniani multum ipso sum usus, aliisque illum commendavi.

His exercitiis in designandis statuis tantopere proficiebat, ut tandem memoriter illas delinearet; ubi proprio Marte quaedam aere roso exprimebat, ut hoc chalcographiae genere tandem multa laude Opera eius. excelleret. Inter opera eius primo Academiam exhibebat pictoriam, sive pingendi studium tam quoad theoriam,

Rechte Spalte

quam quoad praxin per statuas exercendum. Deinde raptum Proserpinae; Redemtionem Christi; Didonem in rogo; Hectorem, cum fabulis aliis, emendatiore semper manu: et mox foliis maioribus quattuor Elementa, corporibus nudis elegantissime proposita.

Conversatione sua autem misanthropos fere erat, et amicos fugiens, ut et ego, quem prae ceteris amabat, rarius colloquio eius uti possem. Quamvis enim nihil proferret incongrui, meditationibus tamen suis libentius vacabat, melancholia tempus terens, recreatione nunquam usus: donec aliquando ad ripam Tyberis deambulanti ventus repente pileum in undas proriperet; quem ipse recepturus, praeceps secutus est, ut auxilio nullo sublevandus fluctu sic suffocaretur. Undis in Tyberi submergitur. Quod exempli loco tyronibus esse queat, ut praeter studia exquisitiora humanitati quoque morum a teneris assuescant; qua si felicior fuisset noster, tot sane miseriis vix succubuisset. Iconem eius autem tabula nostra S. expressimus.

CXV. SALVATOR
ROSA

CXV. SALVATOR ROSA. UNa cum illo celebris Neapolitanus natione, subdialibus potissimum inclarescens, ubi in campis praeliantes effigurabat, variisque tractus suos campestres animalibus exornare solebat: qui nuper adhuc Romae degisse dicebatur.

CXVI. MICHAEL AN-
GELUS de Mar-
ca,

CXVI. MICHAEL ANGELO. EOdem tempore pingendis proeliis excellebat, tam equestribus quam pedestribus, quod genus picturae didicerat a vicino quodam suo, cui nomen

CXVII. VINCENTI-
US LECKERBE-
TIEN

CXVI.CXVII. VINCENZO LECKERBETIEN.ANtuerpiensi: quod autem unam tantum haberet manum, et sinistra pingeret, Mutii nomine audiebat; subdialibusque, in quibus proelia sua disponebat, valde erat insignis.