192
PLAUTILLA ABBA-
TISSA
PLAUTILLA Abbatissa pingendi peritissima.IN coenobio quodam Florentino ad S. Catharinam eodem laudis genere primo summorum artificum picturas delineare, deinde et coloribus imbuere proprio studio didicerat, ut apographa eius quaedam ipsi mirarentur artifices. Pinxit enim pro coenobio suo duas altarium tabulas, quarum altera praesertim, de tribus Magis Christum natum adorantibus, multa laude extollitur. Quin et ad S Luciam magna ab ipsa picta extat tabula, in qua imago D. Virginis filiolum ulnis gestantis cum circumstantibus Sanctis quibusdam et virginibus aliis. Deinde et in aliis templis nobiliumque domibus Florentiae varia illius reperiuntur opera alia: inter quae, posteriora eius colore oleario facta, facies muliebres exhibent venustissimas; eo quod frequenter in illis uteretur effigie Virginis cuiusdam Constantiae de Doni, quae illis temporibus incredibili pulchritudine excelluisse dicebatur. Sic et
LUCRETIA QUISTEL-
LI, Mirandulana
Domina LUCRETIA QUISTELLIUXor Comitis Clementis Petrae pictoriam similiter didicisse fertur a quodam Alexandro Allorio, qui discipulus fuerat Bronsini cuiusdam, ut colore oleario multas faceret effigies sua laude dignissimas. Prae ceteris tamen
SOPHONISBA Cre-
monensis
SOPHONISBA da CREMONA.AMilcaris Anguscivolae filia, pictoria inclaruit, magna in ista semper usa sedulitate:
Unde non diagraphica saltem praecellebat, sed et chromatica, ut icones plures, optima tamen faceret operum aliorum apographa: quamvis et ipsa ingeniosa inveniret varia atque expingeret. Unde et Hispaniarum Rex Philippus, intellecta a Duce de Alba illius excellentia, eandem in Hispaniam vocatam et magnifice indroductamintroductam, salario annuo honoravit, admirante tota aula cum stupore Sophonisbae prudentiam. Abhinc Florentiam Duci huic opusculum quoddam diagraphicum ipsius manu factum mittebatur artificiossimum, quod puellam referebat, infantulum quendam cancro e corbe apposito prorepente lancinatum, risu excipientem, magna veritate expressis omnibus; ut plurima laude merito extolleretur ab omnibus. Tandem et laude sua privanda non est
ARTEMISIA GENTILE-
SCA Neapolitana,
QUae mihi, cum eidem a Patre eius Horatio Gentilesco, viro celeberrimo, amico meo singulari, salutem plurimam referrem, picturas suas ostendebat pulchra arte elaboratas: inter quas imago Davidis viventis magnitudine picta Goliathi caput manu tenentis, cum pluribus aliis manu sua iudiciosissime factis. Eadem et effigies viventium pinxit, et in Academia diagraphicen plurima cum laude exercuit, ut et apud uxorem Pro Regis, omnesque feminas principes alias summe aestimata, debitamque nominis celebritatem assecuta est.
MARCUS ANTONIUS
Bononiensis chalcographus, cum omnibus aliis istius
professionis atque nationis artificibus simili-
bus celebrioribus.
Itali artem chalcographicam a sua natione gloriantur inventam: cum eadem inventio Germanis potius tribuenda sit, a quibus eandem MARCUS ANTONIUS didicit, Düreri opera imitatus, et aliis similibus eundem secutus. Opera eius iuxta diagraphica Raphaelis. Opera eius alia. Discipuli eius MARCUS RAVENNAS, et AUGUSTINUS VENETUS reliqua