10
PASQVINVS.
AD angulum palatii Vrsiniani statua surgit marmorea, quae iam dudum Pasquini nomine appellata, atque omnium sermone celebrata est. Habetur alias pro imagine Pugilis cuiusdam, vel ipsius Martis potius, aut alius forte militis: Speciem enim luctantis refert, cui fragmentum marmoreum, instar humani trunci, subiacet: quasi cum eo conflictari, et pro vita dimicare vellet. Nonnulli statuam hanc Alexandri M. Macedoniae Regis fuisse autumant, qui iracundiae parens, et facti suppoenitens, Clytum a se interfectum, brachio complectitur: Quam coniecturam galea et actio firmant, quae quasi sermo corporis est. Sed unde haec appellatio? quae ratio nominis istius? Ipsis hodieque Romanis fidem habeamus, necesse est, constanter id affirmantibus, sutorem quendam veteramentarium palatii illius parietem tetigisse, cui nomen erat Pasquino; In sutrina vero, eius otio diffluentes nugigeruli, lepidi sycophantae quotidie haerebant; quos satyrico sale tam egregie perfricabat, ut nomen Pasquini pervulgatum in facetis dicteriis sermone omnium versaretur: Hoc postea defuncto famosi clam libelli, et malitiosae calumniae, e regione illius statuae, in medio urbis (ut omnibus pateret) sitae, affigebantur. Tempus desideranti, certius indicari nequit, quam ante secula duo illam coepisse; cum Franciscus Vrsinus palatium suum exstrueret. Mirum sane est, neminem usque adhuc publici vexillum istud dedecoris deturbare ausum: Quanquam (si fabula vera est) nonnemo e primoribus ludibrium hoc in Tiberim deicere animo praesumserit. Sed familiaris quispiam a proposito eundem his verbis deterruit: Cave sis, inquam, ne Pasquinus plura deinceps sub aquis, quam in terris, de primoribus eloquatur! Quo plus enim suber immergitur, eo magis ascendit et enatat.