205
Opera eius in templo S. Johannis. Johannis pro summo altari Imaginem crucifixi pingebat pulcherrimam; cum valvis maioribus ex utraque facie depictis, ita ut hinc miraculum quoddam, illinc historia de Christo e cruce ablato exhilbita esset, ubi Christus magna veritatis expressione mortuo similis adiacet, et Apostoli quidam tot moeroris signa edunt, imprimis autem D. mater tantum prae se fert dolorem, ut melius ista confici haud potuissent, unde vel maximi artifices summopere eadem semper sunt admirati, et Albertus Dürerus, cum Harlemi esset, de ipso dixit, eum pictorem fuisse ab utero matris; quasi scilicet ab ipsa natura ad artem hanc selectus fuisset. Mortuus autem est aetate adhuc iuvenili, anno nimirum aetatis vigesimo octavo.
XI.VI. DIETERICUS Harle-
mensis Pictor.
VI. DIETERICUS Harlemensis Pictor.OPtimos Batavorum pictores Harlemi quondam fuisse, praeter famam publicam exempla quoque testantur Ouwateri, Gerhardi modo commemorati et Dieterici, qui magnus iam in iuventute sua extitit artifex: quamvis quonam usus fuerit praeceptore ignotum sit. Habitasse tamen dicitur Harlemi in platea crucis, haud procul ab orphanotrophio, ubi concameratio quaedam extat antiqua cum faciebus elevatis variis. Operum eius exempla quaedam tam Harlemi, quam Lovanii in Brabantia supersunt elegantissima: vixitque Diu ante Dürerum vixit. hic diu ante natum Albertum Dürerum; gratiae ubique et venustatis studiosissimus, nullaque asperitate culpandus.
VII. ROGERIUS de Salice
Bruxellensis,
VII. ROGERIUS Weidensis, pictor Bruxellensis.PArentibus quoque Bruxellensibus natus, et primis iam iuventutis suae annis speciminibus optimarum inventionum, prudentissimarum dispositionum, et expressorum Opera eius Bruxellana. argutissime affectum, gaudii sc. iracundiae, benignitatis; atque tristitiae celeberrimus. Ab illo elaboratae sunt quattuor illae picturae, quae in curia Bruxellensi in perpetuam eius memoriam asservantur, de quibusdam rigorosae iustitiae exemplis; ubi inter cetera multa arte claret
historia Patris cuiusdam, duobus filiis suis aegrotis iugula praesecantis, in qua mira severitate spectabilis est pater, commorsis dentibus immites proli propriae inferens manus. In alia historia tam patri quam filio oculus ad observandum legis rigorem eruitur. Quibus picturis conspectis eruditissimus Lampsonius exclamasse cum admiratione dicitur: Ah! quantus, o Rogeri, quantus tu fuisti artifex.
Idem etiam iconem magni cuiusdam Principis tanta similitudine pinxit, ut canonem quendam annuum emphyteuticum pro illa accipere mereretur. Cumque magnis iam afflueret opibus, multas pro pauperibus constituisse dicitur eleemosynas, lue tandem Anglicana epidemica ferocissima defunctus tempore autumnali anni 1529.
VIII. JACOBUS COR-
NELII Ostsamensis
Pictor,
VIII. JACOBUS Cornelii Ostsamensis pictor. CUius nativitas certo quidem temporis charactere caret, sed id tamen, quod circa annum 1512. vixerit, certum est, cum Amstelodami (ubi ius civitatis adeptus est noster, vitamque tandem cum morte commutavit;) et Johannes Schoorel in hac arte celebris esset, variosque etiam e primariis informaret discipulos. Illius manu in templo Veteri Amstelodamensi in tabula quadam altaris elaborata erat historia de Christo e cruce ablato, multa arte atque Opera eius. elegantia conspicua, ubi Magdalenae simul effigies genibus innixa ad vivum, pro more eius, exemplar, quae temporibus iconomachicis diruta est. Inter alia et circumcisionem Christi pinxit gratiosissime, cui annum Christi 1517. adscripsit, unde simul apparet, qua illius saeculi aetate [flo[…]uerit]. Ipse fratramfratrem quoque habebat pictoria arte clarum, cui nomen Buys; et filium, qui Dietericus Jacobi vocabatur, et Amstelodami in auctionibus icones pulcherrimas vendidisse dicitur. Celeberrima picturarum eius est manus cuiusdam iconis, quae tanta arte elevatur, ut omnibus artis peritis miraculo esset, pro qua Jacobus Rouartus multam obtulit pecuniam. Mortuus est anno 1567. septuagenarius, ad instar patris.