206
MICHAEL WOLGEMUTH, ISRAEL
MECHLINIENSIS; et tres ar-
tifices alii.
IX. MICHAEL WOLGEMUTH pictor Norinbergensis. X. ISRAEL MECHLINIENSIS chalcographus. Itali inventionem chalcographiae et erodendi aeris, quin et Xylographiae sibi attribuunt, quae tamcn Germanis debetur: quod probatur I. de figuris Xylographicis, quae circa tempus inventae typographiae confectae sunt. 2. de figuris aere roso exhibitis. 3. de Chalcographia caelatoria. Caelatores quidam antiquissimi. XI. MARTINUS SCHOEN de Calenbach: singulari familiaritate utitur cum Petro Perusino. Opera eius. XII. ADAMUS KRAFFT statuarius Norinbergensis. Opera eius Tabernaculum Sacramentarium Norinbergense in templo S. Sebaldi. XIII. PETRUS FISCHER Senior, Faber aerarius dictus, fictor Noricus. Opus eius, monumentum templi S. Sebaldi.
IX. MICHAEL WOL-
GEMUTH pictor Norin-
bergensis,
IX. MICHAEL WOHLGEMUTH pictor NorinbergensisQUi tantam Urbi Noricae contribuit gloriam pictoria et diagraphica arte, quantam ulla vel Belgii vel Italiae urbium ab aliis assecuta est artificibus similibus: unde et Albertus Dürerus in disciplinam eidem traditus est. Quantum autem artifex iste delineando praestiterit, Annales Norinbergenses maiores prolixius tradunt. Inter opera eiusdem picta autem tabula quaedam in templo Augustinianorum e regione plateae Sutoriae notissima est; quam Poeringsdorferus [fieri] curavit. Certissimum autem porro est, eum hac in arte peritissimum fuisse, et picturas post se reliquisse omni laude dignas, quas tamen, utpote ante duo iam saecula confectas, temporis attrivit edacitas, ut non nisi memoria quarundam supersit. Iconem tamen illius hactenus adhuc conservatam in tabula nostra Aa. benevolo Lectori communicare potuimus.
X. ISRAEL MECHLI-
NIENSIS Chalcogra-
phus.
X. ISRAEL MECHLINIENSIS Chalcographus.CUm inter omnes tam Germanos, quam Italos antiquiorem haud inveniamus, qui caelatura chalcographica aliquam adeptus sit nominis sui celebritatem, istudque operibus suis adscripserit, quam Israelem Mechliniensem, hic iam occasionem nobis offert, de origine nobilissimarum harum artium,
caelandi nimirum et rodendi aeris, incidendique ligni quaedam disserendi.
Itali inventionem chalcographiae et erodendi aeris, quin et Xylographiae sibi attribuunt. utut igitur omnem moveat lapidem Georgius Vassarius, ut demonstret, istorum inventorum Italis deberi gloriam; eo quod aurifices quidam Florentini, Thomas Finiguerra et Bartholomaeus Baldini cingula pro more illorum temporum argentea caelaturis variis sic exornare sint soliti, ut Andreas Mantinea ansam hinc acceperit anno 1506. caelaturam aeris inveniendi: Cui deinde accesserit anno 1530. inventum aliud Francisci Parmesanini, erodendi sc. aeris; et eodem tempore Xylographia Hugonis de Carpis duobus pluribusve trunculis tentata, quae omnia ante haec tempora ignorata fuerint penitus: frustra tamen haec inculcat, veritatisque scopum nullatenus attigit.
Quae tamen Germanis debetur, quod probatur 1. de figuris Xylographicis, Cum enim suimet oblitus alibi refert, anno 1511. figuras Alberti Düreri Xylographicas triginta sex de passione Domini Venetiis in foro S. Marci primo venales a Marco Antonio summa cum admiratione conspectas, et magno satis pretio coemtas, ab hoc primo tanta cura descriptas esse, ut apographa huius, ipsis autographis fuerint simillima; quod Dürerum etiam commoverit, ut Venetias profectus a Magistratu tuitionem privilegii sui Caesarei petiverit, idque etiam obtinuerit, ut ex apographis Düreri nomen eraderetur: annon hoc ipso tacitus iam fatetur illis ipsis temporibus, quibus artem hanc in Italia primo quasi in lucem editam prodit, in Germania eandem summopere iam excultam vivoque in flore viguisse. Quin ipsi quoque apud Xylographicophilos adhuc asservati antiquiores typi satis superque testantur, modum illum tribus utendi trunculis, colore