Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0287

207

Linke Spalte

scilicet vel flavo et albo, vel caeruleo et albo, vel etiam nigro et albo pro umbris et lumine adhibito, anno iam 1503. apud Germanos in usu fuisse creberrimo; quinimo hanc ipsam artem subsequentibus annis tantopere fuisse excultam, ut ab Italis vix post quinquagesimum abhinc annum ad tantum perfectionis culmen elevari potuerit.

Eodemque tempore Albertus Dürerus palmam consummatae in hoc genere peritiae iam adeptus figuras plurimas Xylographicas ab anno 1510. usque ad annum 1520. in lucem edidit, prout in vita eius uberius enarrabitur; quae omnes abunde testari queunt, ad quantum illo iam tempore gradum ars ista lucis et umbrae exprimendae in Germania fuerit enixa: ubi vel sola hic sufficerent exempla Imaginis Deiparae filiolum ab Anna gremio detentum adorantis, Düreri: item Protoplastarum a Luca Cranichio magna arte incisorum: nec non Johannis Baldungrüni figurae de Sagis vectura rutabulorum usis, servoque quopiam iuxta equos in stabulo dormiente, aliisque similibus, a Dürero editae.

Ut autem ad ulteriora digrediamur antiquitatis tempora, compertum est, Albertum Dürerum anno iam 1498. figuras Apocalypticas ligno incidisse: imo et ante hunc annum Chronicon iam Germanicum D. Hartmanni Schellii Norinbergensis cum iconibus, mappis Geographicis, urbibus, aliisque figuris variis editum est: ut probabile sit, Xylographiam cum ipsa statim typographia anno sc. 1440. in Germania inventam esse. Cum enim notorium sit, characteres metallicos primitus nondum fuisse adinventos, quibus iam utimur; sed integra folia ligno fuisse incisa, hinc luce meridiana clarius est, artem hanc incidendi ligna illo ipso iam tempore viguisse. Adde, quod in libris primis annis impressis varia iam inveniantur ornamenta, gyrique foliorum et Alabandaea: quodque in Reformatione Norica anno 1488. edita, item in Processu Belialis, qui de ordinatione iudicii Augustae Vindelicorum agens anno 1487. a Johanne Schoenbergero Augustae impressus est, variae iam extent imagines, topographiae, figuraeque similes aliae: quae omnia sufficientissimum praebent testimonium, istarum artium inventionem a Germanorum exortam esse industria, et ab his post multos demum annos in Italiam fuisse delatam: cum ipsimet fateantur Itali, artem typographicam Argentorati inventam, a Sixto Rasingero Neapolim, et abhinc a Johanne Lautenbachio Romam perlatam esse: cum quo egregie concordat Epitaphium istius, quod Heidelbergae in Collegio Sapientiae

Rechte Spalte

verbis extat Germanicis, quorum hic est sensus:

Johannes de Lautenbach mihi est
nomen:
Primos ego libros imprimebam
Romae:
Ora pro anima mea; Deusque tibi det
proemium.

2. de figuris aere roso exhibitis. Quemadmodum autem circa artem Xylographicam in errore versantur Itali; sic artis quoque rodendi aeris inventum falso iidem Parmesanino circa annum 1530. demum attribuunt: cum eadem diu iam antea in Germania floruisset. Quod ut probemus, vel unicum illud exemplum figurae Christi a Pilato producti ab Alberto Dürero, iam anno 1515. testantibus exemplaribus, editae; item figurae Christi ad olivetum eodem anno aere roso expressae; in medium proferimus: quamvis idem et anno 1516. Angelos cum Passione Domini; et anno 1518 magnum illud opus de re tormentaria eadem arte ediderit; eaque omnia tanta venustate, ut procul dubio vel alium ante se habuerit praeceptorem, vel multis antea annis artem hanc exercuisse censendus sit.

3. de Chalcographia caelatoria. Similem quoque errorem illa fovent, quae supra commemoratus Vassarius de aurifice quodam Florentino Thoma Finiguerra recitat, cuius occasione Andreas Mantinea anno 1505. nobilissimam Chalcographiae caelatoriae artem invenerit: cum multis iam annis ante, pulcherrimas Germani figuras Caelatores quidam antiquissimi. hoc genere ediderint. Horum tamen vel primus, vel inter primos, ille fuisse videtur, qui operibus suis has adiecit literas I. V. M. quae acrosticha sunt horum verborum, ut vulgo exponuntur: Israel van Mecheln; id est, Israel Mechliniensis; vel iuxta alios de Mechen; vel, prout alii interpretantur: Israel von Mainz; id est Israel Moguntinus. Hoc autore edita est, et adhuc hodie conspicitur, chorea quaedam frequens ante Herodem, e vicinia mensae assidentem, cum capite Johannis ante se constituto. Item gyri quidam foliorum pulcherrimi cum hac inscriptione lingua Germanica inferiore adiecta: To Bocholt ist gemact in dem Bisdom von Monster: id est, Bocholti factum est hoc in Episcopatu Monasteriensi; et infra appositum est nomen: Israel. Opuscula similia plura sparsim reperi apud fautores artis huius, quorum industria satis superque testatur illum sine dubio plurima elaborasse alia, niinia temporis diuturnitate deperdita. Adde quod imagines etiam longiores et angustiores, earundemque vestimenta, laborisque modus de aetate