Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0288

208

Linke Spalte

istius artificis abundantissimum perhibeant testimonium, ut quamvis annus nullibi sit adscriptus, satis tamen pateat, eum ante annos plusquam ducentos et triginta quinque vixisse, artemque hanc exercuisse.

Quorum nomina sunt incognita.Eundem secuti sunt alii, forte discipuli ipsius, quorum opera quidem adhuc extant, nomina tamen haud sunt cognita: sic figura quaedam Christi a Pilato producti prostat, cum imagine Deiparae Virginis et S. Johannis, quae notata est litera W. Alius quidam caelo expressit senem illum, qui manu mammam puellae cuiusdam pertrectat, cum haec interea manu sua crumenam istius perquirat; quod opusculum signum habet subsequens Abbildung aus dem Text; sive duarum literarum H. et S. sibi invicem innexarum, cum characteribus anni 1455. Sic figurae quoque inveniuntur signatae literis BS. quae initiales dicuntur nominis Bartholomaei Schoenii. Itemque aliae cum characteribus A. G. quod nomen esse creditur Alberti Glockenthonii; a quo artifice singulari venustate expressa est Passionis Dominicae historia 12. partibus comprehensa. Martinus Zinkius nomen suum literis M. Z. indicare voluit; per quas tamen alii nomen Martini Zazingeri intelligunt: hic autem opusculis suis annos 1500. et 1501. adiecit, maiorique gratia et rotundiore mole usus est, quam antecessores eius, prout e Salomone aliisque historiis eius apparet. Certumque adeo est, et manet, istorum artificum opera diu in Italia nota fuisse, antequam vel Andreas Mantinea, vel Marcus Antonius nati fuissent: qui tamen, prout et Augustinus Venetus, horum opera deinde imitati sunt, donec successu temporis Italia et ipsa harum artium facta fuit particeps.

XI. MARTINUS SCHOE-
NIUS CALENBA-
CHIUS.

XI. MARTINUS SCHOEN de Calenbach.QUemadmodum scaturigines optimae propterea haud sunt contemnendae, quod tanta non abundent undarum copia, quam qui ex illis profluunt et variis modis currendo augentur rivuli: ita nec laudes antiquiorum negligendae sunt artificum; inter quos etiam Martinus Schoenius, qui Calenbachi inlucem editus, Colmarii deinde larem fixit, et cognomento pulcher appellatus est. Hic omnes quidem antecessores suos Germanos diagraphica, pictoria et chalcographia superavit, ita tamen, ut ex connata animi modestia gloriam illis hanc neutiquam invideret, quod ipsius fuissent praeceptores.

Singulariter familiaris est cum Petro Perusino.Cumque singularem coleret amicitiam cum Petro Perusino, ut alter alteri delineationes suas saepe transmitteret, et quae in

Rechte Spalte

istis optima essent, alter avidissime imitaretur, quod utriusque abunde testantur opera: hinc factum est ex laudatissima hac aemulatione, ut sicut Italia perfectionem suam in arte pingendi Perusini debet Scholae, e qua Raphael quoque Urbinas prodiit; ita Germania, artificibus tum satis adhuc egena, divitias suas huic nostro acceptas referat.

Opera eius.Et quamvis artificiosae manus eius rariora saltem supersint monumenta; paucula haec tamen, qualia sunt, Imago quaedam D. Virginis gratiosissima; eductio quaedam Christi ad calvariam quamplurimis moestitiae characteribus insignis; tres Magi magna cura elaborati; et tentatio S. Antonii, omni quasi naevo carens (cuius Michael Angelus in aetate sua iuvenili apographa fecit plurima, ut laudes illius nunquam satis decantari posse diceret;) satis undique testantur, quantus iste in studio disponendi et delineandi fuerit artifex, ut nomen eius immortalitatis merito inscribendum sit volumini; quamvis anno 1486. cum Albertus Dürerus iter iam ad illum faceret, ut artem hanc ab ipso edisceret, mortalitatis deponere coactus fuerit exuvias: ut nihil iam quasi illius apud nos restitet, quam sola effigies, in tabula nostra Aa. a nobis proposita.

XII. ADAMUS KRAFT
Statuarius Norinber-
gensis.

XII. ADAMUS KRAFT statuarius Norinbergensis.SChoenium mox secutus, non patriam tantum Urbem magna illustrabat operum suorum gloria; sed fama per alias quoque Germaniae provincias undiquaque innotescebat. Norinbergae autem illo habitabat loco, quem tramitem vulgo appellant, prope duodecim fratres in aula quadam maxima, ad cuius portam Draco undivomus. Matrimonium iniit 6. Septembris an. 1570. cum vidua quadam, Magdalena, quae tamen in ipsius gratiam Evae nomen assumsit.

Opera eius, tabernaculum Sacramentarium Norinbergense in templo S. Sebaldi.Opera eius Norinbergae adhuc extantia de maxima ingenii eius subtilitate perennes effundent laudes: inter quae tabernaculum illud Sacramentarium an. 1500. in templo S. Laurentii summa arte elaboratum, in quo ipsius et duorum suorum adiutorum icones spectantur. Omnes autem istius operis arcus cavi sunt, et ad maiorem perseverantiam contis ferreis suffulti: ipsumque opus hoc perhibet singulare, quod certa quadam usus fuerit peritia durissimos lapides emolliendi, typisque ex argilla et comminuto silice perustis imprimendi atque efformandi.

In templo S. Sebaldi non tantum opus aliquod pulcherrimum ad portam aedis sacrae