Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0063

11

HERCVLES.

HErcules, Jovis et Alcmenae filius, ob fortitudinem et gloriam inter Deos relatus. Varro XLIII. Hercules nominat, omnes tamen, qui robore praestiterunt, hoc nomine ab Hercule, Alcmenae filio, appellatos fuisse affirmat. Hunc autem maxime nobilitavit implacabile Junonis odium, quae, quod ex pellice natus esset, perdere illum cupiens, novis semper monstris obiecit: quae res expectationem eius maxime fefellit. Ille enim semper victoriam referens, immortale sibi decus peperit; adeo ut illa prius in iubendo, quam hic laborando defatigaretur. Quo factum est, ut multi fuerint Hercules, qui variis temporibus floruerunt, omnes heroica virtute, rerumque gestarum magnitudine insignes, tamen huic uni reliquorum omnium labores tribuuntur; quos infinitos fuisse alii crediderunt, ut testatur Euripides, in Hercule insano. De insigni corporis proceritate Heraclides Ponticus scripsit, quattuor cubitorum et unius pedis longitudinis fuisse. Tres praeterea dentium ordines habuisse, igneumque splendorem ex oculis effudisse, ex aliis Tzetzes memorat. Caeterum aiunt Herculem clavam, quam ex oleastro ad Saronidem paludem exciderat, absolutis laboribus Mercurio, cognomento Polygio, apud Troezenios dicasse, ut ait Pausanias in rebus Corinthiacis. Hanc ipsam denique dicunt repullulasse, actisque radicibus insignem arborem factam fuisse; quod forte posset non mirabile videri, cum dicat Virgilius, oleas vel siccas pullulare, in secundo Georgicorum:

Quin et caudicibus sectis (mirabile dictu)
truditur e sicco radix oleagina ligno.

Statua Herculis longe pulcherrima, eaque marmorea, in Principis Justiniani palatio, humani corporis magnitudinem excedit, membris fortissimis: Dextra clavam, sinistra pellem occisi leonis, instar opimi spolii tenet; quo summa arte perfecto opere eximius artifex merito laetabatur.