290
et hortensibus variis, item fructibus terrae, piscibus, convivialibusque, nec non vitris, poculis, vasisque metallicis omnis generis mire excellebat; ob iudicium, curamque et argutiam singularem: ut omnes graphicophili, aliquod ab ipso confectum opus desiderarent; et inprimis, qui inibi habitahant, de Belgarum natione: unde, quamvis labore esset promtissimus, omnibus tamen satisfacere minime poterat. Vitam autem cum morte commutabat circa annum 1636.
CXXXIII. MARTI-
NUS DE FALKEN-
BURG Francofur-
tanus,
CXXXIII. MARTINUS DE FALKENBURG.IBidem pariter iconibus pingendis erat celeberrimus, inque hoc genere exercitatissimus, unde similitudinem, omnibus conciliabat incomparabilem, una cum artis charactere singulari: quam ab causam ab omnibus quoque illius viciniae primoribus datis casibus requisitus, haud exiguam promeritus est nominis sui gloriam. Ceterum et comis erat atque civilis admodum: sed nihilominus in saevissima illa peste anni 1636. una cum multis miserorum aliorum millibus vita illi cum morte commutanda erat.
CXXXIV. ABRAHA-
MUS BLOMARTUS
Gorcumensis pi-
ctor,
CXXXIV. ABRAHAMUS BLOMART.NAtus fuit Gorcumi in Hollandia anno 1567. circa festum Natalitiorum: sed abhinc patrem suum Ultraiectum sese conferentem sequi, inibique iuxta diagraphica Francisci Floris rudimentis artis pictoriae assuescere cogebatur, ubi ipse Ego eundem anno 1637. dum Roma per Urbem illam Amstelodamum me reciperem, adhuc incolumem, et quidem penicillum et in Itinera eius. senio tractantem conspexi atque visitavi. Dehinc pater eius informationi illum committebat pictoris cuiusdam Geritii Spintleri, ut inibi colorum acquireret cognitionem: ubi tamen magister iste mox perspiciebat, Blomartum rem omnem seipso melius intelligere. Ab hoc, anno aetatis 15. vel 16. Lutetiam abibat ad Johannem Bassottum, apud quem sex circiter septimanas dimorabatur, dehinc autem apud Herrium pictorem duobus annis cum dimidio subsistebat, quo tempore absque singulari informatione opera multa pulcherrima e propria elaborabat inventione: donec ad patrem Ultraiectum, et abhinc una cum illo Amstelodamum, ubi pater eius
officium architecti illius urbis susceperat, abiret. Post huius obitum autem Ultraiectum rediit; tantosque in arte nostra fecit progressus, ut nullo praevio magistro inter summos artificum reputatus fuerit. Unde saepe dicere solitus est ad discipulos suos: nihil se in votis habere crebrius, quam ut artificioso quodam usus fuisset praeceptore, a quo laudabilia quaedam addiscere potuisset.
Opera eius.In praedicta Urbe Amstelodamensi figuris maioribus fabulam Niobes pinxit, et qua ratione istius liberi ab Apolline atque Diana telis transfixi fuerint: quam picturam et pro Imperatore, sed multo aliter, repetiit, proemioque insigni, nec non laude maxima propterea honoratus est. Nihil hic superaddam de convivantibus abipso exhibitis Diis, apud Comitem Lippensem conspiciendis: nec de pulcherrimis Veneris, Junonis, et Palladis faciebus; nec de tractibus, tuguriis, silvis, agris, pratisque variis circa Urbem Ultraiectanam hinc inde iacentibus; in quibus elegantissimas quasdam de radiis solaribus, undis, unbibus, et animantibus tam cicuribus, quam feris circumstantias hinc inde inseruit. Iconibus viventium haud vacabat, ne ingenii sui acumen a recentibus rarioribusque inventionibus abstraheret. Quaedam illius operum Johannes Mullerus et Samredamus figuris aeneis ediderunt, quod diagraphica eius singulari quodam illis lumine radiare viderentur.
Ceterum moribus erat modestis, profundoque erga artem amore quasi abstractus, unde nomen illius, quod a floribus acceperat, perennanti pictoriae artis viridario, floridissima laude eius Fama haud immerito Filii eius. inseruit. Mortuus tamen est circa annum 1647. relictis post se pluribus, et arti huic plerumque addictissimis filiis. Primus Heinricus Blomartus, diagraphica haud erat ignobilis, et tamen cum fortunae suae rotam haud satis prudenter propelleret, sub vepribus pusillanimitatis flosculus iste suffocabatur. Secundus autem fratrum pictor erat optimus, qui ex Italia Salisburgum profectus, Patribus illius loci Benedictinis plurima elaborabat opera laude dignissima. Cumque tanto maiori polleret vivacitate atque animositate quam frater ipsius modo dictus, et propterea saepius cum studiosis duello congrederetur, in simili aliquando tumultu transfossus animam efflavit. Frater tertius, Cornelius Blomart, condiscipulus hac in arte meus, a me Romam vocatus, in Libro technico statuarum Justinianearum iuxta delineationes meas conficiendo, una cum aliis per aliquot annos adiutor mihi erat: quamvis et posthac adhuc diu ibidem permanserit, ob singularem in arte hac peritiam haud inanem promeritus