13
APOLLO.
NUdum constituerunt Apollinem, si pharetram, et vestem ex humero pendentem excipias. Videtur is emisisse sagitam, et arcum tentasse, dextera trunco innixus, qui serpente circumvolvitur. Hoc ipso sapientia, apud veteres occultata, Apollinem pariter ac Solem inter se concordantes haud obscure subindicavit: Siquidem Sol radiis suis, ceu venenatis telis, in terram vibratis, pestem ac mortes excitat atque inflammat. Hinc origo fabulae de Pythone, mirae magnitudinis serpente, quem Apollo sagittis suis confecisse fertur: Is enim post diluvium e terra natus, et a putredine, seu putrefactione Python dictus, immensam exhalationis vim significat; quae extitit post inundationem, donec a Sole consumeretur. Cuius rei memoria ne ullo temporum lapsu obliteraretur, sacra certamina maiores instituerunt, quae a nomine serpentis Pythia appellabantur. Caeterum multis de hac imagine persuasum est, quod in templo Delphico ex ancipiti oraculo responsa dederit, in Christi Servatoris nativitate prorsus obmutescens: Quam dein Augustus Imp. frustra consulens, Romam transferri iussit. Artificium illius statuae magni aestimatur, velut inter Hermaphroditos perfectissima; imprimis ob discretam utriusque sexus mixturam: Oculi, supercilia, frons, vultus denique totus hic in amorem contuentes impellit. Qua re mota Graeca mulier, ventrem tunc ferens, cum cura eandem statuam, in horto Belveder, diutule speculata est; novissimo partu utrumque sexum edidit, non sine miro et eleganti per integrum corpus discrimine: Qui partus cum adolevisset, libidini suae indulgens, et seipsum iniens, ex se filiam quoque peperit, nomine Rosannam. Mater haec vulgo vocabatur Signora Francesca Greca, longe ante alias specie ac pulchritudine insignis. Haec ipsa autem historiola a veritate haud deflectit, Romae omnibus notissima; ipse enim biformatam saepius matrem, per fenestras cum Rosanna sua prospicientem, interdum et in publicis viis obambulantem oculis meis usurpavi. Ad ultimum picturas earundem testor quam plurimas, Romae vario ritu tam egregia arte perfectas, ut vivae istarum formae viderentur.