Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0408

308

Linke Spalte

praeclara. Antiquorum severiora studia haud admodum curabat, operibus suis invigilans iuxta methodum propriam haud contemnendam. Illius manu elaborata Antverpiae et Amstelodami spectantur plurima; ubi, quantum mihi innotuit, adhuc in vivis erit.

Iamque si Nationis ordinem sequeremur, huc etiam referendi essent celebris ille

DAVID de HAEN.DAVID de HAEN Roterodamensis;
nec non
THEODORUS BABURE.THEODORUS BABURE, Ultraie
ctensis, et
NICOLAUS REGNIER.NICOLAUS REGNIERIUS Ma-
busaeus.

Sed quia horum primus omnes labores suos Romae perfecit; ibidemque etiam mortuus est; alter autem eiusdem fuit socius; et tertius nihil etiam in patria, (prout in vitis illorum declaratum fuit) sed plurima in Italia perfecit, ibidemque habitavit et sepultus est; hanc ob causam eosdem inter Italos reliqui; e contrario autem Horatium Gentilescium Florentinum, quod in Gallia, Belgio et Anglia commoratus sit, ibidemque extremum suum obierit diem, Belgis associavi, quod ex Indice quaerenti satis patebit.

CXCII. JOHANNES CAMPINUS
Cameracensis,

CXCII. JOHANN del CAMPO.ANtverpiae artem pictoriam didicit facto apud Abrahamum Jansonium initio. Positis autem dexterrime fundametis Romam sese contulit, ibidemque primo methodum sectatus est Caravagianam, imaginesque dimidiatas plurimas Apostolorum, Evangelistarum, et similes iuxta viva exemplaria elaboravit. In specie autem in historia illa de Petro per Angelum e vinculis liberato satis superque demonstravit, ad quae fastigia cognitae veritatis ingenio suo iam ascenderit: unde Romae inter Belgas magnae fuit autoritatis, ubi auxilio iudicii eius plurimi singulari cum respectu et Rebus forensibus operam dat. veneratione utebantur. Ipse vero officiosum quoque erga omnes sese exhibebat, Belgarum causas, actionesque forenses, qualescunque

Rechte Spalte

illae forent, Patronorum suorum ope promovens, scriptis defendens, advocati instar gerens, et absque ullo emolumento suo procuratorum more ad finem perducens, ut per totum saepe diem indefessus in Capitolio processibus hisce vacaret. Cumque in hoc negotiorum genere haud exigua quoque uteretur prosperitate, iisdem delectatus, artem pictoriam per annos seposuit haud paucos, in qua tamen si eidem ulterius invigilasset, mire fuisset scansurus.

Interea tamen cum quibusdam aliis ipsius hospitio usis circa hanc artem adhuc quandoque versabatur, inter quos Alexander de Welinkshofen; Gorcumensis; Gerhardus de Krik, Petrus de Laer, alias Bambotius, et alii, qui omnes diligentissimi erant, ipsoque manuducente artifices evadebant Madritiuum abit. praeclarissimi. Sic igitur consumendo bona sua Romae tamdiu rem habebat familiarem, donec necessitate compulsus cum Marchione Castelli Rodericiani in servitiis Regis Hispaniae Madritium abiret, ubi opera quaedam post se reliquit politissima: tandemque ultimum suum mundo dicens vale, plus genio semper, quam arti indulserat, et crumenae, circa quas ceteroquin haud minus felix esse potuisset, quam nuda opinione sua.

CXCIII. MATTHAEUS MAYVOGEL
Seelandus

CXCIII. MATTHAEUS MAYVOGEL.HOc nomen propterea adeptus est, quod primo Maii Romam ingressus esset, Societate pictorum baptisando neophytos sic agnominante. Cumque clarissima in arte nostra posuisset fundamenta, nec minori deinde sedulitate atque cura studia sua promovisset, deinceps, ut Campinus forensibus, sic ipse amore distractus, artem quasi penitus neglexit: ubi ob nimium rei Venereae usum exiccato quasi toto corpore oculis quoque illius subnascebantur humores viscosi, ut visum amitteret totum, frustra adhibitis medicis: atque sic in flore adhuc annorum summo cum moerore caecitate percussus, vitam mox perdidit miserrime.


CAPUT XX.
JOHANNES LYSIUS,
et artifices adhuc triginta novem alii.
Argumentum.

CXCIV. JOHANNES LYSIUS, alias Pan dictus, Oldenburgensis. Opera eius Veneta, caedes Abelis; Lapsus Phaetontis; duo ruralia, et alia: Vita eius civilis. CXCV. CASPARUS CRAYERUS. CXCVI. BALTHASAR GERBIER. Delineationes nimiae pictorem haud reddunt excellentem; nec pictura nimia excellentem delineatorem. CXCVII. SALOMON REX. CXCVIII. LEONHARDUS