312
Inter illos autem, qui mihi ex hoc genere innotuerunt, primus erat Olivierius iste, qui in Anglia primo apud Jacobum Regem, deinde apud Carolum Stuardum tantam adeptus fuerat nominis celebritatem, ut in hodiernum usque diem in Palatio Londinensi Regio, historiae, icones, et aliae inventiones ipsius pulcherrimae pro miraculo istius pingendi modi asservatae ostententur, praesertim quod eaedem, utut durando dimidium iam excesserint saeculum, incorruptae tamen adhuc et integerrimae perseverent.
CCIX. N. CEUPERUS.
CCIX. N. CEUPER.OLivierii huius discipulus longe celeberrimus, eadem cum pluribus aliis amplexus studia, me tum, cum Amstelodami degerem, humaniter visitabat; cumque omnia ipsi tam inchoata, quam consummata opera mea, quae pro Magnatibus quibusdam Germaniae elaborabam, ut pro Leopoldo Wilhelmo Archiduce, pro Electore Bavariae et aliis, cum rarioribus meis ceteris, quae domi asservabam, ostendissem; ipse quoque icones quasdam manu sua elaboratas mihi exhibebat, plerorumque scilicet primatum Aulae Anglicanae, quae profecto omnibus perfectissimae picturae gummatae requisitis abundabant. Cumque omnes, qui Amstelodami tunc commorabantur, artifices, pro merito eundem prosecuti essent honore, in Sueciam ipse discedebat, ad Christinam vocatus Suecorum Reginam, graphicophilam longe maximam; ex quo tempore nihil de eo inaudii amplius.
CCX. LUDOVICUS HERIN-
GUS, Pragensis,
CCX LUDOVICUS HERING.EX alio quidem mihi non innotuit capite, nisi quod Pragae vixerit, virtute sua omnium amorem in se pertraxerit, itemque in flore adhuc aetatis suae decesserit: unde plura quoque de laudibus eius superaddere non valeo, nisi quod Germanica honoratus fuerit post obitum elegia elegantissima, cuius sensum hoc expressimus epigrammate:
Epigramma in ipsius honorem.Quis furor iratae radiat de Palladis ore?
Heu fuge! saeva manus te, fera Parca,
ferit.
Scilicet invitae rapuisti forfice Divae
Halecem, vivsam pingere qui pote-
rat. etc.
Centum igitur, Lachesis, rapias, insta-
mus, asellos;
Unicus ast Halec de tumulo redeat.
CCXI. JOHANNES de BRON-
CHORST
CCXI. JOHANN de BRONCHORSTULtraiecti natus, pictor alias vitrarius erat; sed cum Academiam nostram pictoriam sedulo frequentaret, in pictorem tandem evadebat perfectissimum; qui et
chalcographus erat rodendo aere felicissimus; quae studia ambo in aetate eius iam senili multa cum laude exercuit.
CCXII. BARTHOLOMAEUS
ELZIUS
CCXII. BARTHOLOMAEUS van der ELZ.AMstelodami habitabat, picturamque saltem iconicam didicerat, ut vivorum effigies accurate exprimere posset: alia non curabat, quamvis ingenio gauderet admirando et acumine singulari. In pingendis autem iconibus non tantum multa laude nobilis erat, sed magna quoque promtitudine, ut multum hoc laborum genere lucraretur. Dein connubio virginem sibi iungebat pulcherrimam, inque conventiculis compotantium genio libenter indulgebat; peregrinationibus et studiis ulterioribus omnino sepositis, hoc uno contentus, quod in Urbe patria laetiores sibi horas decerperet plurimas.
CCXIII. PETRUS DANKERUS
de RY.
CCXIII. PETRUS DANCER, de R Y.AMstelodamus et ipse, nec non pictor egregius erat; arteque sua Polonorum Regi Uladislao diu inserviit.
CCXIV. NICOLAUS HEL-
DIUS.
CCXIV. NICOLAUS de HELD.NEomagensis, Stocade dictus, ingenio industriaque sua in Belgio primum, deinde et Romae celebris admodum evadebat: coloribus autem oleariis potissimum operam dabat, diuque a servitiis Regis Galliae fuit.
CCXV. JOHANNES BAPTISTA
de HEIL
CCXV. JOHANNES BAPTISTA de HEIL.EOdem tempore Bruxellis ob singularem parvarum iconum elegantiam mirum in modum extollebatur.
CCXVI. JOHANNES PHILIPPUS
de THIELEN
CCXV.CCXVI. JOHANN PHILIPPUS de THIELEN.DOminus in Louvvenberg etc. Mechliniensis, pingendis floribus operam dederat, et instruente Fr. Daniele Segero Societatis Jesu in hoc genere sic excellebat, ut magni artificis famam acquireret.
CCXVII. FRANCISCUS NE-
VIUS
CCXVII. FRANCISCUS de NEVE.ANtverpiensis, picturis tam magnis quam parvis excellebat. Cumque ante aliquot annos Roma Augustam Vindelicorum veniret, icones quasdam viventium quantitate, ut et imagines alias, nec non historias methodo ingeniosissima elaboravit, ut artis periti satis superque cognoscerent, quantum in diagraphicis colorum usu praestitisset; penicillum siquidem tanta tractabat promtitudine, ut universalis hac in arte dici mereretur. Augustae autem moram haud diu trahebat: sed Monaci Serenisimae Electricis iconem summa pingebat