322
REMBRANDUS de RYN,
cum quinque artificibus aliis.
CCLIX. REMBRANDUS de RYN: Regulas pictorias sibi adinvenit proprias. Divitiae eius: Verum docet pictores colorum artificialium usum: modus illius pingendi. CCLX. CAROLUS SCRETA pictor Pragensis: Venetias venit, Bononiamque et Florentiam, nec non Romam; iterumque Pragam. Opera eius. CCLXI. JOHANNES HEINRICUS SCHOENFELDIUS Augustanus. Modus eius pingendi. Opera eius. CCLXII. SUSANNA MAYRIA, pictrix Augustana. CCLXIII. JOHANNES UDALRICUS MAYR, pictor Augustanus, in Belgium abit et in Italiam: Iconibus excellit. Opera eius. CCLXIV. JOHANNES SIGISMUNDUS MÜLLERUS, Assessor Iudicii et Pictor Augustanus: tyrocinia eius: Itinera eius in Italiam: Opera eius. Officia eius publica.
CCLIX. REMBRANDUS de
RYN,
CCLIX. REMBRAND de RYN.RUri tantum et patre molitore natus, natura tamen instigante, et singulari industria adminiculante ad gradum artis nostrae ascendit insignem. Inchoatis autem tyrociniis Amstelodami apud Lasmannum pictorem satis celebrem, eo usque progrediebatur, ut nihil quasi eidem deesset, nisi quod Italiam et alia loca, ubi Antiquitates artisque theoria addisci possunt, non adiisset: praesertim quod ne legere quidem, nisi Belgicae saltem literas simpliciores, didicisset, ut e libris parum haurire potuerit auxilii. Unde consuetudinem suam semel assumtam continuo retinebat, ipsas artis nostrae Regulas fundamentales, de Anatomia et symmetria artuum humanorum, de Prospectiva, de usu statuarum antiquarum, de Diagraphica a Raphaele exculta et iudiciosa pingendorum dispositione, imo ipsum Academiarum ad culturam Professionis nostrae summe necessariarum usum impugnare nihil veritus, id unicum cum contradictione ceterorum omnium praetendens, solam naturam eandemque simplicissimam, omissis regulis omnibus Proprias sibi adinvenit artis regulas. aliis, sectandam. Unde pro re nata omnem lucem umbramve, omnesque rerum omnium circumscriptiones, quamvis Horizonti contrarias, ipse tamen approbabat; modo, prout ipse opinabatur, rem ipsam decore et proprie referrent. Ut autem haec imaginum eius circumscriptio correcta satis atque emendata videretur, ad evitandum errandi periculum, extremas lineas obscura quadam nigredine hac ratione opplebat, ut nihil ex omnibus, nisi concentum universalis Harmoniae desideraret: in qua sane omnibus modis excelluit,
ut naturae simplicitatem non modo in se accurate exhiberet, sed colore quoque naturali vigore efficaci, et elevatione valida exornaret, praesertim in imaginibus dimidiatis, senumque vultibus: quin et in picturis minutis, vestibus elegantibus, argutiisque aliis; quamvis haec omnia sine Regulis depromeret.
Praeterea manu sua aere roso multa effiguravit deinde publici iuris facta, ut satis appareat, eundem Virum fuisse magnae industriae et indefatigati laboris: Unde fortunae Divitiae eius. quoque bonis haud erat infelicior, ut non paratam saltem possideret pecuniam plurimam, sed domum quoque suam Amstelodami innumeris fere pueris, optimatum plerumque filiis in informationem sibi traditis repleret, qui singuli annuatim centenos ipsi numerabant florenos; praeter emolumentum aliud, quod e venditis tyronum suorum picturis et figuris chalcographicis obtinebat, quod ad bis mille et quingentos quandoque florenos sese extendebat, una cum his, quae propria manu sua quotannis lucrabatur. Certoque certius est, si ad digniores sese applicuisset, rebusque suis melius prospexisset, eum divitias suas adhuc uberius amplificare potuisse. Quamvis enim prodigus haud esset, autoritati tamen suae parum nimis consulebat, ad viliorum solummodo familiaritatem semper adspirans, unde fortunam quoque haud parum passus est retrogradam.
Haec tamen laudum eius est palmaria, quod colorum naturam propriam prudenter admodum et artificiose infringere, iisdemque dehinc veram atque vividam naturae simplicitatem cum optima vitae Harmonia in tabula exprimere sciverit: quo ipso omnibus illis aperuit oculos, qui ex usu suo quotidiano Tinctores potius dicendi sunt, quam pictores; cum duriora illa et crudissima