14
SILENVS.
MUlti fuerunt Sileni, ait Natalis; sed unus praecipue inter illos caeteris antiquior memoratur, quem Catullus in Nysa, Indiae civitate, natum esse memorat: Ferunt praeterea, Silenum Bacchum educasse, ut testatur Orpheus in hymno. Hunc scribit Lucianus, in concilio Deorum, senem fuisse, et calvum, et simum, et asino plerunque utentem, brevis staturae, corpore obeso et ventricoso, auribus magnis et arrectis, tremulum baculo innitentem. Semper fere ebrium fuisse, inquit Virgilius, ecloga sexta:
Silenum pueri somno videre iacentem,
inflatum hesterno venas, ut semper, Jaccho.
Serta procul tantum capiti delapsa iacebant,
et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
Vna cum ipsis Satyris semper fere Bacchum sequebatur, et fama est, eundem a Mida, vino in fontem quendam infuso, captum fuisse; quod vino maxime delectaretur, ut innuit Ovidius undecimo Metamorph:
Hunc assueta cohors, Satyri Bacchaeque frequentant;
at Silenus abest; titubantem annisque meroque
ruricolae cepere Phryges, vinctumque coronis
ad Regem duxere Midam.
Bacchi comitem, senem, ventricosum, titubantemque dixerunt, quia vinum et ebrietas cum obesos reddit, tum caput plerumque gravat, et titubantes facit, et ad senectutem citius perducit; haec enim omnia incommoda, et corporis turpitudines id circo Bacchi comites finxerunt: Quidam putarunt Silenum senem fuisse Bacchi alumnum, quia vinorum vetustas omnes istas turpitudines augeat: Dicebatur ab asino vehi solitus, quia tardi sunt plerunque et inutiles negotiis, qui plus potare solent, quam conveniat. In statua hac pleraque apparent; habitus corporis opimus est, statur a brevis: Ambabus manibus hircinum utrem tenet, vino repletum: His in alterum genu repositis, trunco simul innititur, qui requiem affert. Caput pyrola redimitum est, quia ipsius folia, hiberno aeque ac aestivo tempore, in perpetuum virent; ceu recens vinum iuventam pariter ac senectam recreat. Ad pedes recubans Tigris sursum oculos intendit, ac si desiderio uvae angeretur. Romae, in palatio Principis Justiniani, monumentum hoc ea, qua decet, cura delineavi, ut aliis inservirem, quod unica syllaba plus est, quam servire!