347
racemis atque palmitibus vinctum, tam diu detinent, donec carmen illis caneret, de quo Ecloga 6. In hoc puerorum opere magnam circa corpora nuda ostendit peritiam, quibus carnositatem quasi naturalem tribuit, ut vivere et moveri viderentur: ubi magnam quoque elegantiae laudem inveniunt foveolae in genibus, cubitis et digitis puerorum expressae, vultusque tumore lacteo obesati, quales in pueris natura format, ut istam rerum exhibitarum veritatem nemo adhuc, imo ne ex Antiquis quidem, assecutus sit. Unde pueros tales arte plastica e cera efformatos quilibet desiderabat, quos etiam velocissime elaborare poterat, ut nunc per totum quasi universum dispersi reperiantur.
Invidiam Italorum experitur.Ut autem artifex iste laudatissimus in marmore quoque inclaresceret, cum Itali illum in hoc sculpturae genere aliquid praestare posse negarent, terramque, et ceram eum atque ossa tantum tractare dicerent; Cupido eius praestantissimi operis. Cupidinem, ex albo marmore pulcherrimo, sculpebat stantem, viventis quantitate, quasi arcum sibi cultro formaret: de quo varia quidem emanabant iudicia; sed ita tamen, ut statuarii quidam Itali de praecipuis eundem minime laudarent, sed per aliquot annos contemtum supprimerent, ut nemo eundem emere cuperiet: donec Ego Romam veniens in Viri istius optimi familiaritatem deducerer, qui ostenso mihi opere hoc conquerebatur, quod propter invidorum quorundam calumnias suppressus hic labor emtorem non reperiret, quo ipso fama eius satis alias favorabilis, nimium quantum offuscaretur. Cui malo Ego, mediante Domino Luca de Uflen, technophilo maximo, mox inveniebam remedium. Quamprimum enim huic per literas de artificio hoc mentionem facerem, mox ille in mandatis mihi dabat, ut emtum ipsi transmitterem: qui maximi deinde Cupidinem hunc aestimabat, et undique tanquam opus rarissimum atque singulare ostendebat. Quod cum Romae divulgaretur, tum demum zoili eius idem opus pariter laudabant, magnopere poenitentes, quod illud non prius emissent; tantique meriti laborem ex Urbe Romana dimisissent. Hoc autem artificium adhuc amplius extollebatur, cum praedictus Lucas de Uflen, qui technomatophylacium suum celeberrimum Amstelodamum transtulerat, anno 1637. inter vivos esse desiisset, et Principissa Auriaca, quae recreandi animi gratia Amstelodamum venerat, omnia illius Urbis rariora perlustraret. Ubi cum Cupidinem hunc prae omnibus aliis collaudasset, et singulari affectu eundem desiderare videretur, illius Urbis Magistratus sex mille Florenis Hollandicis emtum, cum pretiosis aliis plurimis, margaritis scilicet, Adamantibus,
crystallis, Ambra grisea et similibus, dono eidem obtulit; quem illa etiain prae omnibus muneribus laetissima accepit, et Hagae Comitis in Viridario suo loco tutissimo collocavit, ubi adhuc spectari potest.
Interea fama Quesnoii Romae contra Zoilorum eius opinionem altius semper Susanna eius. evehebatur, praesertim cum Susannam Virginem Martyrem palmam manu gestantem elaborasset, quae in templo D. Virginis Lauretanae Romae prope altare locata fuit. Cum enim statua haec marmorea ob insignem pulchritudinem ab omnibus spectaretur, tantopere cumulabantur artificis nostri laudes, ut omnes osores et calumniatores eius victi confunderentur.
Certamen init cum Statuariis primariis in elaboranda statua S. Andreae.Deinceps Urbanus VIII. illorum temporum Pontifex, statuam D. Andreae duplici viventium mole pro templo Petrino eidem committebat elaborandam: Utque celeberrimos aevi sui artifices in certamen induceret, simul Longini Statuam a Laurentio Bernino; statuam Helenae a quodam istius discipulo, et Statuam Veronicae a Mocchio Bononiensi exsculpi volebat. Dum igitur certando quilibet omnes ingenii intenderet nervos, Quesnoius prototypum primo terreum in templo eodem in tabernaculo, eademque mole et forma elaborabat, prout opus ipsum fieri deberet: quod a Pontifice conspectum cum insigniter laudaretur, addito mandato, ut opus primarium eadem forma absq:absque mora elaboraretur: Artifex hic noster libentissime A quodam diu impeditur. quidem obtemperasset; a quodam tamen (cuius nomen honoris gratia hic reticeo) tantopere impediebatur, ut mox marmor illi non praeberet, mox illud ad alia impenderet opera; quin et prototypum aliquando noctu quasi omnino corrumperet; imo deputatum quoque salarium eidem sufflaminaret, ut iste prae taedio tandem quasi desperaret; cum praesertim per integrum quinquennium (quod labore hoc ipsi insumendum erat,) in alios, qui durissimos, in rudi mole anticiparent ictus, expendere cogeretur plurima. Et quamvis Pontifex de erogando absque mora stipendio menstruo mandata saepissime emitteret, ille alter tamen clanculum id moliebatur, ut hic noster vel integro anno nihil acciperet: donec Princeps Vincentius Justinianus, Patronus meus maximus atque singularis, a me dispositus, ut inchoatum illud opus contemplaretur, amore illius captus statuam aliam Reginae Caeli e marmore albo viventis quantitate ab eodem confici vellet, praenumerata interea pecunia, qua Statua Andreana confummari posset. Cum igitur ingens ista moles in templo Petrino loco suo posita esset, Papa festo Paschatos cum tota aula sua in Pontificalibus templum visitans, loco congruo substitit, demissoque velo primus opus hoc conspexit,