348
quod inventione sua nobilissima, venustate insigni, proportione et symmetria evidenti, vestitu decoro, corporis nudi veritate, Opus tamen perficit summo cum gaudio Pontificis. et naturali affectus expressione mirum in modum eidem placebat, ut summo prcpterea afficeretur gaudio; praesertim quod facies Apostoli huius in caelum elevata elegantissima pariter et devotissima, imo vere naturalis videretur: unde cum summa adversarii eius confusione opus hoc prae omnibus statuis aliis tam modernis quam Antiquis extollebatur atque depraedicabatur, fatentibus ipsis Italis huic arti addictis, quamvis alias nationi suae semper plus tribuentibus, vel Michaelem Angelum Bonarotium ad istud artis fastigium minime ascendisse.
Opera eius alia.Porro ipsius manu icones quoque Principum variorum e marmore optimae, simillimaeque et venustissimae confiebant, Principis nimirum praedicti Justiniani, Cardinalis Sabaudici et similium. Cumque duo Nobiles Hollandici, Friburgicae familiae unus, alter ignotus mihi, duello congressi, tam infeliciter manus consererent, ut alter occumberet; proque admittenda sepultura huius, qui reformatae fuerat religionis, in templo Germanorum, quod dicitur D. Virginis de Anima, Epitaphium promitteretur marmoreum, istud similiter elaborabat Quesnoius, sculptis e marmore albo duobus angelis linteum sepulchrale tenentibus, cui inscriptum erat nomen interfecti cum ornamentis aliis elegantissimis. Multa conficit Epitaphia. Sed et plura deinceps Epitaphia effecisse dicitur celeberrima, quae cum post abitum meum demum fuerint posita, mea narratione commode haud poterunt describi. Sic enim in templo Campi Sancti puerulus ab ipso sculptus extat, e marmore calvariam tenens, cum pluribus aliis monumentis, ut adeo non Roma tantum, sed tota praeterea Italia, imo totus iam fateri cogatur terrarum orbis, Quesnoium Belgam in arte statuaria et omnibus illius partibus non omnibus tantum aliarum nationum, sed et Italiae ipsius artificibus tam antiquis quam modernis longissime praeferendum, et pro Phoenice sculptorum decantandum esse.
Vita eius civilis.Ad quam summae artis eius laudem, encomium quoque formae vitaeque eius paucis annectendum est: cum corpore esset recto, procero, et elegante; crine flavente; genio hilari; animo tamen honesto atque pudico, constante atque benigno, et moribus comis erga omnes atque affabilis; quae omnia ipsissima a me extorquet veritas; cum per integrum septennium amici fuerimus intimi, multis invicem officiorum generibus devincti; ubi, quotiescunque ob osores atque malevolos in angustiis esset, talem semper eundem reperi, qualem ipsissima requireret virtus: ita ut si ullum in
ipso carpendum mihi esset vitium, hoc unicum reprehenderem, quod mihi non obtemperaverit, inque societate mea simul ex Urbe Romana excesserit, praesertim tanta ibidem iam impetrata laude, sed in vita sua solitaria atque simplici, qualem nos exotici ibidem agimus, in proprium sui detrimentum In Galliam vocatur. ita perrexerit: donec tandem a Rege Galliae in regnum illud vocaretur, qui praeter salarium annuum splendidissimum, ipsi promissum, mille et ducentos coronatos eidem mittebat: pro quibus imaginem effigurabat Virginis cuiusdam martyris quinque pedes altam summa venustate atque arte expolitam; quam Regi mittebat praeviam, mox ipse secuturus. Cum autem valetudine haud satis firma frueretur, procul dubio propter tenuem nimis sui curam, quam Romae habuerat, ob incommoda navigandi in Portu Liburno in morbum incidit, ex quo etiam obiit: in templo Minoritarum ibidem summo cum dolore omnium sepultus, cum a manu eius felicissima atque celeberrima plurimi adhuc sperari potuissent fructus, quippe qui quinquagesimum secundum demum attigerat annum. In perpetuum autem ipsius honorem iconem eius tabula nostra N. N. exhibuimus.
Frater eius pessime vixit.Ab ipso frater eius, Statuarius et ipse, multa quoque in hac arte didicit, in vita autem morali eundem minime secutus est. Postquam enim Bruxellis domicilium sibi elegisset, ita ibidem vixit, ut pudore honesto cohibitus, illud recensere non audeam. Sic autem quoque mortuus est, prout vixit; in egregium omnium mortalium documentum atque exemplum, Mercedem debitam tam vitio esse, quam virtuti.
XX. ALEXANDER ALGARDIUS
Statuarius Bononiensis,
XX. ALEXANDER ALGARDE.TAm ob diagraphicam, quam ob plasticam et statuariam in urbe illa celeberrimus erat, quare et Romam vocabatur ad elaborandas statuas marmoreas haud paucas, quarum sculptura laudem quoque suam insigniter adaugebat. Francisci enim Quesnoii methodum sectabatur, in simulacris humanis, puerisque et similibus, quod illam prae ceteris omnibus aestimaret: unde etiam post illius abitum pro artificiosissimo et celebratissimo habebatur, quod universali excelleret peritia et inventionibus nobilis esset, prout statuae eius praeclarissimae, quae Romae; et typi quidam gypsei puerorum et aliarum imaginum, qui apud nos extant, satis et abunde demonstrant.
Legatum eius.Senio igitur iam gravis, ex morbo tandem Romae obiit: ubi post mortem eius apud Senatum Bononiensem Testamentum quoddam illius repertum est, quo,