Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0458

354

Linke Spalte

manuariorum et bombardarum minorum, una cum thecis pulverariis ebore exornabantur, in quo deinceps varia caelo ornamenta, venationes scilicet, proelia, et curiosa alia singulari arte hic effigurabat caelaturis pice nigra expletis; quae cum singularem prae se ferrent elegantiam, valde ipsi lucrosa erant: praesertim cum mira omnia promtitudine expediret, propriaque inventione omnia, quaecunque desideraret, formaret. Cum autem idem et alii imitarentur, Sadelerus deinceps solis laminis aereis caelandis vacavit, priori velocitate facillime omnia depromendo: praesertim cum Martinus Vossius inventiones plurimas pulcherrimas ipsi suppeditaret, maiorum scilicet figurarum Biblicarum, quas omnes Sadelerus typis aeneis exprimebat; plura expediens solus et quasi sine labore, quam tres vel quattuor alii.

Statura et sedulitas eius.Statura porro procerus erat admodum, membrisque robustus, crine niger, facie fuscus, labore indefessus atque sedulus, et animo hilaris, unde et Musicus erat insignis, qui arte sua multos exhilarare solebat. Tanta autem erat industria eius, ut cum aliquando Antverpia Coloniam Agrippinam proficisceretur, ipse, quamprimum in diversorio sedem inveniret, extracta lamina sua proximam occuparet mensam, caelique labore tempus tereret tam antequam post epulas. Coloniae Agrippinae autem multa caelabat, iuxta inventiones Crispini Paasii: cum autem maiori semper et lucro et gloriae inhiaret, navi Francofurtum petebat: ubi in navi inter sermones cum comitibus habitos, lamina semper genu, ocularia nasum eius onerabant, manusque continuo distentae erant Francofurtum venit. labore. Francofurtum ingressus iconem primo Sigismundi Feyrabendii Bibliopolae celeberrimi, in pallio pellibus suffulto; deinde historias Biblicas plurimas caelabat pulcherrimas, figuris maioribus animalibusque et campestribus eleganter exornatas, unde peritia eius, artisque usus insignis, nec non ingenium felicissimum mirum in modum elucescebant. Ex hinc in servitia Alberti Bavariae Ducis concedens, varia Monaci opera praeclarissima, iuxta prototypa Petri Canditi elaborabat, quorum exempla adhuc supersunt in typis Eremitarum Bavarorum. Istoque in loco omnia singulari perficiebat dexteritate, quaecunque ab ipso desiderari poterant: unde a praedicto Principe praeter remunerationem ordinariam dono quoque accipiebat Numisma iconicum, una cum torque aureo pulcherrimo.

In Italiam abit.His omnibus non perpensis emolumento semper ulteriori inhiabat Johannes, cumque frater eius Raphael solus omnia hic abunde praestare posset, in Italia autem labores eius artificiosissimi vehementer

Rechte Spalte

quoque desiderarentur, hinc Monaco valedicens anno 1595. Venetias abiit, ibidemque chalcographiae similiter specimina edebat insignia. Tandem autem desiderio quoque ducebatur cum filio suo Justino Romam videndi, certa spe lactatus, se pro operibus suis pulcherrimis, quae dono hinc inde offerebat, multa accepturum honoraria: Cum autem praeter civilitates ordinarias et varias Sanctorum reliquias nihil acciperet, (quae tam gratae ipsi non erant, quam illae Sanctorum imagines, quae marsupia exornant;) cum indignatione Venetias vacuus ad suos redibat: ubi febri acuta extinctus dicitur anno 1600.

IV. RAPHAEL SADELER.

IV. RAPHAEL SADELER.PRaedicti Johannis frater, Bombardopegi filius, fratrisque in arte Chalcographica discipulus solertissimus, tantaeque perfectionis, atque curae et veritatis naturalis, ut quasi incomparabilis esset. Cum autem per aliquod temporis spatium acies oculorum eius tanta non esset, ut caelaturae aeris omnino sufficeret, seposito interea isthoc professionis genere in pictoria sese exercebat: restitutus tamen sibi, chalcographicae iterum elegantiori operam dedit, cumque fratre Johanne non Anachoretas tantum Bavaros, sanctosque illorum, sed et insignem aliorum operum copiam summa cum laude edidit, praesertim iuxta venustissima Bassani prototypa picta varia; quibus accessit Arca Noae; historia Lazari, et alia maiora, quae omnia decore incomparabili et gratia admiranda elaboravit. Postmodum fratrem suum Venetias secutus est, ibidemque similiter annos aliquot arte sua transegit: ubi etiam, quamvis in certum sit quo anno, inter vivos esse desiit. Cetera laudum eius supplementa benevolus Lector e labore ipso, nunquam satis laudando superadiiciat.

V. AEGIDIUS SADELER
Antverpiensis,

V. AEGIDIUS SADELER.OMnibus non praedictis saltem superior erat, sed neminem quasi, in evehendo caeli labore parem habuit; cum tanto undiquaque perfectionis splendore diradiaret, ut Germaniae nostrae prae ceteris nationibus omnibus supremam tribueret gloriam. Maxima enim in operibus eius inerat gratia, iudicium insigne, decor immensus, cum summa animi eius nobilissimi harmonia, et laude ad tumbam usque continuata. Primum vitae huius aerem in Urbe hausit Antverpiana, ubia teneris quoque diagraphicae maxima incubuit sedulitate: cuius beneficio ad chalcographicam deinceps sese applicuit: unde in Germaniam postea ad Patruos suos Johannem et Raphaelem, hac in arte, ut dictum est, celeberrimos, sese contulit; a quibus, observato