15
CENTAVRVS.
PAlaephatus Centauros dixit appellatos filios Ixionis, quia, cum tauri agrestes, in Thessaliam venientes, fruges devastarent; tum iuvenes fortes, equos ascendentes, in tauros impetum fecerunt, ac stimulis pupugerunt; est: enim κεντεῖν stimulare, et pungere: Cum vero eos agrestes procul fuissent conspicati, existimarunt superna parte homines, inferiore equos esse; quia nemo equum ante id tempus conscenderat, et quia tauros illos pungentes vidissent, Centauros appellasse. Hos vero filios Ixion cum nube, in Junonis formam ab ipso Jove coacta, susceperat; quia illius amore captus, eam de stupro interpellarat. Centaurorum, qui a poetis maxime celebrantur, nomina sunt haec: Chiron, Eurytus, Amycus, Gryneus, Rhoetus, Arneus, Lycilas, Medon, Pisenor, Caumas, Menneros, et Pholus; qui suscepisse Herculem hospitio dicitur. Eos ab Hercule victos interfectosque, ostendit Diodorus: Praeterea Antimachus in Centauromachia istos Thessaliae populos, Pelii montis accolas, agrestes plane et contumeliosos, e Thessalia pulsos in insulas Sirenum confugisse scripsit; ubi cantibus illarum delectati, omnes in perniciem fuerunt attracti. Per haec igitur, quae dicta sunt de Centauris, significare voluerunt antiqui, non cedendum esse cupiditatibus, neque manus in res alienas per vim iniiciendas; sed temperantia et iustitia in omnibus uti convenire: Cavendosque esse illos, qui turpissimo sunt corpore; quoniam mores plerunque corpori sunt similes. In horto palatii Cardinalis, Scipionis Burgesii, extra Portam, del Populo dictam, statua istaec, humana specie minor, non pauca restitutae novitatis signa continet; imprimis autem Cupido lusitans, et Centauro insidens, indicium nobis facit; qui altera quidem manu captivum tenet, altera vero eundem arcu impellit: Item cauda, et pedes istius equi formam e vetere fictam ostendunt: De caetero corpus et caput et crines agrestis viri, et equinae aures, antiquissimae artis testimonium perhibent.