Tuam, SANCTISSIME PRINCEPS, religionis curam approbare videtur, quae minime fucata, nec, prout dominationi expedit, obtentui sumta, ceu temporibus serviens, aut in ostentationem composita; sed omnibus verae pietatis officiis Aulae in exemplum, et scripto Philotheis in documentum testata. Ab aequitate, lege, institutis non recedis; ius suum nemini eripis; Te subditis aequum praebes: Haeret lateri tuo, quisquis accessit; finemque sermoni suo cuique pudor facit: Sincerum atque ab omni colluvione doli aut insidiarum incorruptum pectus servas. Porro nihil illustrius ac sublimius dici, aut excogitari posse crediderim, quam quod ab Arithmeticis et Geometris munitiones concinne delineatas debita propugnaculorum structura communire didicisti. Ne multa; quinque aut sex columnae lapideae, fusiles, quas olim Carolus Magnus ex Ravenna Italiae, una cum aliis columnis, exportari fecit, modo Ingelhemio, post Heidelbergae spectaculo fuerunt; Princeps enim Part. II. Orig. Palat. c. 11.Palatinus Philipus, eo transtulit, ibique in arce eas (Frehero teste) in perpetuam artis fusoriae memoriam erexit. Ecquando statuariam Principes eximia non dilexerunt charitate? Aeneum stare, magnum esse videtur generosis Viris; sed Tibi, DOMINE CLEMENTISSIME, quia bonus es, ac recte imperas (quod Maecenas dixit AngustoAugusto) universa terra templum erit, pro delubris omnes urbes; omnes homines pro statuis: Quorum in animis semper cum gloria residebis. Nihilo tamen minus clienti mihi (ceu spes est) dabis, ut artium Propugnatori, in Cuius clientela sunt, has omnes statuas ad perenne testimonium non ponam, sed denuntiem; et ritu veterum quoque adscribam, PATRONO, ob ipsum patrocinium: Quia ad posteritatis memoriam pertinere arbitror, ut Principem nostra aetate in plurimis admirandum diuturnitas illarum tradat animis posterorum. Ad ultimum vive, PRINCEPS GLORIOSISSIME, rebus supra votum fluentibus; Electoratum feliciter capesse, guberna, moderare; et hoc, quicquid est libri, ad pedes Tuos humillima veneratione devolvi, Celsissimoque Serenitatis Tuae nomine, a malorum iniuriis securum esse, clementissime patere. Norimbergae, die 12. Octobr. anno Gratiae cIɔ Iɔc LXXX. SERENISSIMAE CELSITVDINI TVAE
subiectissimus ac devotissimus
JOACHIMUS DE SANDRART.