16
VENVS.
CEleberrima haec, in universo orbe terrarum, Graecae Veneris statua, olim in Rotundo, postea in palatio Mediceo, Romae extitit: Nunc autem, Magni Hetruriae Ducis Serenissimi iussu, Florentiam delata fuit, inter potiora cimelia Eiusdem collocanda. Tenerrimae pulchritudinis Deam expressit ipse Praxiteles, marmoris sculpendi insignis artifex, duplici praecipue Venere nobilitatus, Gnidia et Coa: Quae, ob artis praestantiam, magnam mortalium vim, eas in insulas, ad sui spectaculum allexerunt. Facies et actio illius non minus casta, quam decora est; statura mediocris: Puerulus supra delphinum manu sua hunc regit, undas marinas evomentem; de quarum spuma (Graece ἀφρὸς dicta) Aphrodites nata et vocitata fertur, si poetarum fabula vera est: Nam ex spuma maris et Caeli testiculis Venerem ortam fabulantur, a Saturno excisis, et in mare proiectis. Hinc Ausonius:
Orta salo, suscepta solo, patre edita Caelo,
aenea dum genetrix hic habita, alma Venus.
Venerum quattuor meminit Cicero, tertio de Natura Deorum, his verbis: Venus prima, Caelo et Die nata, cuius Eli delubrum vidimus: Altera spuma procreata, ex qua et Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus: Tertia Jove nata, et Diana, quae nupsit Vulcano; sed ex ea et Marte natus Anteros dicitur: Quarta Syria Cyroque concepta, quae Astarte vocatur; quam Adonidi nupsisse proditum est. Omnium pictorum facile princeps, Apelles, celeberrimam illam Venerem, e fluctibus maris emergentem, et ambabus manibus e capillis et e facie aquam marinam exprimentem, quo divinum prope opus genitum fuit, pinxit.