Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0087

17

GRATIAE TRES.

GRatias Caelesti Veneri filias antiqui addiderunt, ob debitam omnibus bonis liberalitatem: Harum una aversa fuit, cum duae Venerem respicerent. Sorores illae dicuntur manibus implicitis se tenere invicem, virginesque esse, et ridentes; quia nulla spe motos oportet dici liberales: Cum mercatores sint potius, qui ob aliquam spem benefaciunt; et quae in aliquem extat beneficentia, tum demum grata est, quae ex hilari animo, minimeque invito aut renitenti procedit. Super haec Gratiae dicuntur Veneri esse dicatae, quod haec nihil iis ignaris faciat: Cum enim pomum a Paride esset captura, Hymenaeum et Cupidinem, et Amores, et Gratias iussit advocari, ut ait Pausanias. Quas etiam Veneris et Liberi patris filias quidam dixerunt, nonnulli Jovis et Eurymones; quod nihil aliud significat, quam fertilitatem agrorum, frugumque abundantiam. Si late leges et aequitas dominantur, agri rident. Hoc tamen munus non est solius Eurynomes, aut Eunomiae, sed etiam Jovis: Quoniam humanae facultates nullae sufficiunt ad Gratiarum procreationem, cum divina clementia opus sit, et aeris temperie optime affecti. Id quoque senserunt illi, qui Solis et Aegles filias putarunt; cum nihil sine divina bonitate, Solisque calore nasci posse crediderint. Sunt illae tres coniunctae sorores creditae, quia triplex est utilitas e cultu agrorum, arborum, et animalium. Quare illa nomina merito data sunt Gratiis: Est enim Thalia amoena arborum pullulatio, Aglaia splendor, Euphrosyne laetitia, quae ex agrorum cultu et ubertate dominum afficit. Vocatae postea sunt Charites non solum illae superiores, sed omnia, quae iucunda viderentur, gratias continere dicta sunt. Gratiosum revera opus illud est, licet quaedam in eo restituta, vel ab ipsa potius vetustate labefactata videantur; quae ex artificis mente, quantum licuit, sensim restitui: Nec minorem sane diligentiam nobilissimus Scalptor,Colinus, adhibuit, silentii velo haud contegendam.