13
aliique summi ordinis Magnates eo divertere sint soliti:
1. Assumtio D. Virginis.Primum autem Assumtionem D. Virginis exhibet, quae terram omnem penitus exuisse, coelestique gaudio plenissima iam esse videtur, elevata scilicet a blandissima quadam tripudiantium ad Musicae divinioris concentum angelorum turma. In terris autem sepulchro eius adstant Apostoli, piaeque mulieres variae, moestiores aliae ob linteamina vacua; admirantes ceterae, oculisque eandem sequentes; summa cum gratia atque venustate.
2. Origo Rosarii.Alterum S. Dominicum genibus innixum in nube proponit, oblatum a filiolo virgineo rosarium accipientem, iamque ut sacrarium hoc distribuat descensurum; quod etiam in terris Pontifex, Caesar, Cardinales, Archiepiscopi, Episcopi, aliique omnium ordinum ecclesiastici, et in specie Dominus Praelatus, iconice ad vivum depictus, devote expectant.
3. Reliquiae S. Juliani.Tertium historiam continet de reliquiis S. Juliani, quas mngna pompa Pontifex Claudiae Archiducissae Oenipontanae, tradit; et haec iterum praedicto Domino Abbati pro templo suo recenter extructo dono offert; ubi iconem propriam inseruit Dominus noster a Sandrart.
4. Martyrium S. Sebastiani.Quartum martyrium habet S. Sebastiani, sagittis, postquam arbori alligatus esset, transfixi, sed abrupto ramo ob syncopen in sanguinem provoluti, cui noctu ad faces, Irene cum suis misellum liberatura, sagittas e vulneribus extrahit, inque vitam e deliquio aliquatenus, ad caelum suspirantem, revocat. Ubi mira arte in opaca silva ad arbores, corpusque martyris reflectitur facum lumen, tantamque commiserationem excitant lacrimantes moribundi oculi, atque gestus, ut multi spectatores, (quod et Barlaeus in carmine suo attigit,) a lacrimis sese continere haud potuerint.
5. Obitus S. Josephi.Quintum excessum S. Josephi nocturno opere similiter effiguratum refert, praesente Christo, et Maria atque Apostolis, tanta luminum argutia, ut affirmantibus Artis peritis omnibus, per totam Germaniam similis pictura nocturni generis non reperiatur.
6. Martyrium S.Placidi.Sextum martyrium S. Placidi prae se fert: qui cum Abbas esset coenobii cuiusdam prope Messanam in Sicilia, a se extructi, cum Flavia sorore aliisque amicis a Musso pirata captus, et ad abnegandum verum Numen adactus, mortem potius cum suis sustinuit. Ubi pictura occisos seminudos vario exhibet situ, partim obliquo, partim catagraphico alio: Flaviam autem capillis solo allisam, elevatis in caelum oculis ultimum pugionis ictum expectantem; nec minus Placidum ad extrema gladiorum imminentium fulmina iam paratum. Ubi
interea alii spoliis navem onerant; paulo post procellis ad inferos demersi.
7. Triumphus S. Benedicti.Septimum de triumpho S. Benedicti agit, qui ab angelis e caelo deductus, librum manu tenens sepositis pedo et infula benedictionem miseris impertit variis, adstantibus omnium statuum devotis, honorem Sancto huic exhibentibus. Quod opus tot habet singularia, tantamque rerum omnium veritatem atque gratiam, ut ceteris omnibus merito praeferatur. Et ut paucis dicamus omnia, nihil hic occurrit, quod non admirationem mereatur: sic ubique inventio arguta, icones simillimae; historiae exactae; aedificia singularia; scaenographica exquisitissima, tractus subdiales arboribus magnis, montibus remotis, nebularum caligine; diei, vesperaeque diversitatibus, Solis lunaeque splendoribus, noctiumque horrore excultissimi, oculos abripiunt: sic linteamina verum usum, vestimenta plicaturam naturalem, vultus feminei venustatem pueriles et iuveniles gratiam, seniles veritatern, militares furias, devoti modo non ecstases prae se ferunt, ut septem haec opera, miracula Sandrartiana citra assentandi levitatem dici queant.
Pinacotheca eius Lamba ecnsisLambacensis.Quamvis praeterea integra quoque in eodem coenobio pinacotheca alia conspiciatur, operibus Sandrartianis omnino referta, quae omnes tabulae sunt bipedales, historiis aliisque picturis rarissimis insignitae, ut pro thesauro haberi queant curiositatis.
Cena eius Dominica Lynciana.Porro pro templo Parochiali Urbis Lyncianae tabulam Altaris magnam expingebat, de S. Domini cena: quod opus est nocturnum, figuris viventium magnitudinem habentibus, et lumine artificiosissimo Martyrium S. Barbarae. resplendentibus vere decorum. Similiter et minori paulo forma martyrium S. Barbarae crudelissimum. Item pro PP. Capuccinis Imago crucifixi. illius loci imaginem Crucifixi plane vividam: et opus adhuc aliud de doloribus Dolores B. Virginis. B. Virginis, cum angelis quibusdam, mira devotione conspicuum.
Exhinc etiam pro Ecclesia Cathedrali Salisburgi Baptismus Christi. Salisburgensi, urgente Archiepiscopo de Thun, quaedam pingebat: Baptismum sc. Imago D. Virginis. Christi: imaginem D. Virginis, Sanctis circundatam variis: nec non Assumtionem Obitus eius. B. istius Deiparae, circa quam in lectulo moribundam variis moerentium gestibus spectantur Apostoli, mulieresque circa Levitam quendam diversae, quarum una vigiliis diuturnis languens sellae insidet, caput manu sustentans: delabentibus interea ad suscipiendam Beatissimam hanc animam Angelis. Quod ultimum tamen opus suo in loco, in templo sc. Petrino ad S. Vitalis tumbam, nondum est collocatum, sed Monaci post secundum iam et vigesimum annum adhuc asservatur.