5
istius templi statuis atque Picturis; sed et concamerationes omnes opere gypsato insigniter erant exornatae, ita ut ne minima quidem illius pars suo careret decore singulari.
XIV. Arcus Titi VespasianiArcus hic iuxta accuratissima Artis Architectonicae axiomata elaboratus, Sculpturisque omni laude dignis exornatus, in honorem Titi Imperatoris a S.P.Q.R. erigebatur, expugnata scilicet atque destructa Hierosolymorum Urbe, subiugataque universa Provincia et ductis in Triumphum multis Judaeorum millibus cum toto Templi Hierosolymitani thesauro, mensaque et candelabro illius aureis. Opus totum e candido elaboratum est marmore, ea quantitate, quam praesens ad mensuram Romani pedis antiqui instituta delineatio prae se fert. Fornix istius Arcus in quadrata varia multa cum elegantia distinguitur, quorum id quod medio extat loco, et omnium est maximum, figuram exhibet Iovis Aquilae insidentis. Inferius utrinque marmoreae apparent sculpturae, de candelabro et mensa Sanctuarii Hierosolymitani a Romanis militibus in Capitolium deportatis ex una: et ex altera parte de Tito triumphatore, quadrigis vecto, coronante caput eius victoria. Unde Judaei in hodiernum usque diem, quamvis, urgente negotio, huc saepe eos via deferat, per hunc tamen arcum nunquam transeunt, quaesitis potius dimidiae horae ambagibus: rubore nimirum suffusi ob excitatam promeritae devastationis memoriam. Inscriptio huius Arcus Triumphalis est subsequens:
SENATVS.
POPVLVS. QVE. ROMANVS
DIVO. TITO. DIVI. VESPASIANI. F.
VESPASIANO. AVGVSTO.
XV. Arcus Constantini Magni.Prope Amphitheatrum Titi Vespasiani, (quod vulgo Colossaeum dicitur) Arcus extat Constantini Magni e marmore candido, statuis et Sculptura sima elegantissime exornatus, quamvis vulgo a quibusdam L’Arco di Tratio appelletur. Hoc opus licet circa fundamenta terreno aggere lapidumque ruinis magna adhuc ex parte sit contectum, temporumque iniuria hinc inde haud parum attritum, insigni tamen adhuc superbit altitudine. Constructum autem dicitur ex ornamentis Arcus Traiani, quod Sculptura eo tempore admodum defecerat: Unde et Coronicis ornamenta non tam operis elegantia, quam Sculpturarum copia pollent. Statuae porro supra Coronicem Auris appositae captivorum videntur imagines: erectus enim hic arcus erat Constantino ob victum Maxentium. Ab una autem parte interiore legitur:
LIBERATORI. VRBIS.
Ab altera:
FVNDATORI. QVIETIS.
Inscriptio summa haec habet verba:
IMP. CAES. FL. CONSTANTINO. MAXIMO.
P. F. AVGVSTO. S. P. Q. R.
QVOD. INSTINCTV. DIVINITATIS. MENTIS.MAGNITVDINE. CVM EXERCITV. SVO TAM. DE. TYRANNO. QVAM. DE. OMNI. EIVS. FACTIONE. UNO. TEMPORE. IVSTIS. REM. PVBLICAM. VLTVS. EST. ARMIS. ARCVM. TRIVMPHIS. INSIGNEM. DICAVIT.
XVI. Amphitheatrum Fl. Vespasiani, vulgo Colosseum.Inter Magnificas Imperatorum Romanorum structuras haud extrema erant eorundem Amphitheatra, quorum unum adhuc superest Romae, quod Colossaeum vulgo dicitur, alterum Veronae; et Polae, quae Urbs est Istriae, tertium. De Romano igitur, quod magnitudine, Artis cura, omniumque partium splendore cetera longo post se relinquit intervallo, paucula hic recensebimus. Autor illius Vespasianus fuit Imperator, a quo insigne hoc opus fuit inchoatum, perfectum autem atque dedicatum a Tito et exornatum a Domitiano filiis. Situm autem est in medio Urbis, quo in loco iam Augustus simile quid fuerat meditatus: eiusque tam Ichnographia, quam orthographia et intersectio cum Scenographia Praesenti satio exhibetur tabula; ita ut et interna luculenter pateant. Opus integrum quattuor est Ordinum, quorum imus est Doricus, alter Jonicus, tertius Corinthius, et quartus Romanus, e lapide Tiburtino: et amplitudo eius tanta, ut 87. millia spectantium caperet. Transitus et porticus omnes a circumferentia ad centrum diriguntur. Intersectionis beneficio non tantum area patescit, sed et Sedilia, quae mire sunt accommodata ad spectandum ludos, et certamina, tam gladiatorum, quam cum bestiis pugnantium, quae ibi ad oblectandum populum frequenter edebantur. Spectabantque primo omnes promiscue: postea statutum fuit, ut senatores seorsim spectarent a cetera turba, quod plebs aegre tulit. Cuncta autem sic ordinata e ranterant, ut si quis tardius ad spectaculum accederet, aut citius esset recessurus, id quidem posset absque aliorum impedimento. Deinde et carceres ferarum apparent, et porticuum scalae variae longe commodissimae, ut et accedentibus et recedentibus semper pateret occasio. Crassitie murorum extrinsecus diminuitur iuxta ordinum altitudinem, ita ut superiora paulatim attenuentur, unde maius operi accrescit robur; quod vel ex hoc apparet, quod partium externarum quaedam adhuc omnino sibi incumbunt ab imo ad summum, non obstantibus tot vastationibus, ruinis, imbriumque et procellarum iniuriis; cum partes interiores pleraeque ad fundum usque sint destructae; cuius causa non est alia, quam ista murorum ascendens contractio, ut superimminens onus sensim decrescat. In quo contrarium observant Veneti, quibus