Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0091

18

FAVNI DVO.

HAe duae imagines, pectoretenus conspiciendae, antiqui scalptoris manu e marmore factae sunt; quam fabre? Deos agrestes ex Justiniani cimeliis hic vides, quos vulgo Faunos nominabant, ludibundos Satyrorum socios: Quare et cornuta eorundem capita aures caprinas habent, foliis aeque ac fructibus semper virentis pyrolae exornata. In istorum Deorum censu fuit Tanfana, de quo Tacitus, primo Annalium; cuius nomen Loccenio, in Antiquitatibus Sueo-Gothicis, vere derivandum videtur a Germ. Tan, abiete; et Fan, vel Fahna, quae est vox prisca, Gotho-Teutonica, dominum aut numen signans. Martianus Capella, in Nuptiis suis: Qui habitant silvas, nemora, lucos, lacus, fontes ac fluvios, appellanturque PANES, Fauni, FONES, etc. Sic Isidorus in Glossis: FONES, Dii silvatici. Itaque Tanfana nihil aliud erat, quam luci numen, vel dominus; quem Romani Silvanum indigitarent. Accedit etiam haec ratio, quod Tanfanae templum fuit in luco abiegno, inter Amisiam et Luppiam, in Westphalia. Nec insolens aliis gentibus erat, a singulari arborum genere nomina petita Diis suis imponere; ceu Jupiter Fagitalis cognominatus est Romanis a luco fageo, ei sacro. Praeterea Tanfanae mentio monet, Fan diabolum Gothice adhuc significare. Qui vero in lucis ac silvis olim frequentius, et hodie nonnunquam apparent, Satyri, Sileni, Fauni, et alia huiusmodi spectra, non dubitandum est, vera Satanae ludibria esse: Absit (inquit Casaubonus, in Satyrica Poesi) ut putemus extare illos, aut extitisse unquam in rerum natura Satyros Silenosve; sed cum errans natura hominem aliquando produxisset in lucem cum cornibus, aut alia deformitate, contra consuetas ipsi leges notabilem; paulatim persuasere sibi mortales rerum imperiti, nasci in silvis et abruptis montium tale animalium genus. Accessere phantasmata illudentium daemonum, quorum est unicum studium, mendacia cuiuscunque generis pro veris ingerere, et omnibus modis in hominum animis illa firmare.