Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-sculpturae-0099

20

FLORA.

DEa haec a Romanis in honore habita, quam floribus praeesse volebant, a Graecis χλωρὶς dicitur, si praeter Homerum Ovidio credimus, in quarto Fastorum: Chloris eram, quae Flora vocor. Florentibus frumentis praeposita, ait Augustinus, et Varro. Fabula varie narratur: Quidam (ait Gyraldus) in aedituum Herculis et scortum referunt, alii in Laurentiam. Floram et Faulam Lactantius distinguit; ita enim, cum de Laurentia Faustuli locutus fuisset: Nec hanc solam Romani meretricem coluerunt, sed Faulam quoque, quam Herculis scortum fuisse, Verrius scribit. Mox paulo subiungit: Flora cum magnas opes ex arte meretricia quaesivisset, Populum Romanum scripsit haeredem, certamque pecuniam reliquit; cuius ex annuo faenore suus natalis dies celebraretur, editione ludorum, quos appellabant Floralia: Quod quia Senatui flagitiosum videbatur, ab ipso nomine argumentum sumi placuit, ut pudendae rei quaedam dignitas adderetur, Deam finxerunt esse, quae floribus praeesset; eamque oportere placari, ut fruges cum arboribus aut vitibus bene prospereque florescerent, teste Lactantio. In ludis Floralibus, quarto Calend. Maii celebratis, omnes nequitiae et lasciviae nudis mulieribus peragebantur: Quamobrem Cato istos ingressus, ob severitatem ac gravitatem est abire compulsus, a Favonio monitus. Martialis in primo, de iocosae sacro Florae:

Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae,
festosque lusus, et licentiam vulgi,
cur in theatrum, Cato severe, venisti?
An ideo tantum veneras, ut exires?

Fuit, teste Plutarcho, simulachrum Florae in aede Castoris et Pollucis, a Praxitele summa industria formatum, multis coloribus (quia nullus color est, qui in floribus non reperiatur) tunica indutum; in cuius Deae Dextra flores fabarum et ciceris fuerunt. Scribit Porphyrion, in Floralibus Aediles cicer et fabam populo spargere solitos. Quam prope haec accedit ad similitudinem illius statuae? quam vaga ac volitans huiusdem tunica est? Quam honeste reliqua corporis membra denudantur? Quam decenter secum colludunt artus? Altera manu florentem, altera interiorem tunicam tenet; nexus corrugatas muliebris habitus plicas, non minus eleganter, quam accurate exprimit; et ipsa quasi levitas, ob artem gravis, nec ingrata est, in palatio extans Farnesiano.